Showing posts with label SPQR. Show all posts
Showing posts with label SPQR. Show all posts

Friday, July 10, 2026

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

 


Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

#Magisterium #SPQR #οἰκουμένη


Gregorius X , nomine anteriori Tedaldus Placentinus e familia Vicecomitum (natus circiter 1210 Placentiæ - obiit die 10 Ianuarii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die I Decembris 1271. Marcus Paulus Venetus anno 1271 Tedaldo incurrit (qui in illis diebus papa electus est) litterasque eius ad curiam Magni Chanis apportavit. Gregorius X archiatrum Petrum Hispanum sibi convocavit qui postea papa Ioannes XXI factus est. Gregorius anno 1274 concilio Lugdunensi Secundo præfuit, quod inter alia decretum "Ubi Periculum" edidit cuius gratia conclave ad papam eligendum creatum est.

Michæl VIII Palæologus (Græce Μιχαὴλ Παλαιολόγος; natus anno circiter 1223; mortuus die 11 Decembris 1282) fuit magnus dux et postea imperator Byzantinus, primus imperator domus Palæologorum. Fuit filius Andronici Ducæ Comneni Palæologi quem e Theodora Angelina Palæologina genuit. In matrimonium duxit Theodoram Ducænam Batatzænam et ex ea genuit: Manuel Palæologus (c. 1254–1259) Andronicus II Palæologus (1259–1332), patris successor Constantinus Palæologus (1261–1306) Irene Palæologina, quæ nupsit Ioanni Aseno III regi Bulgariæ Anna Palæologina, quæ nupsit Demetrio Angelo Eudocia Palæologina, quæ nupsit Ioanni II Trapezuntino Theodora Palæologina, quæ nupsit Davidi VI regi Georgiæ Ex amasia e familia Diplobatatzæna orta genuit: Euphrosyne, quæ nupsit Nogai Khan Maria, quæ nupsit Abaqa Khan Excerptum Professionis Michælis VIII: Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... Cf. Mansi, Tom. XXIV, Col. 67-74

Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Iove Mauro pro bono rei publicæ, (Creative Common Acknowledgment) cf.

#Primatus #FIlioque #SRE #Imperium #Byzantine #Orthodoxia #Catholica #Latine #Græce #MichælVIII #Palaiologos #GregoriusX #Pontifex #Imperator #Augustus #Ekklesia #Unio #Dogma #Mansi




LITTERÆ MICHAELIS PALÆOLOGI IMPERATORIS

Græcorum ad Gregorium papam decimum. 

 

SALUTATIO ET EXORDIUM.

Sanctissimo & beatissimo primo & summo pontifici apostolicæ sedis, venerabili papæ, & communi patri omnium Christianorum, & venerabili patri imperii nostri, D. Gregorio, Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus Comnenus, Palæologus, & spiritualis filius magnæ sanctitatis vestræ, convenientem honorem & reverentiam cum sincera & pura affectione, & orationum postulationem. 

 

Quoniam missi sunt a magnitudine vestra ad imperium meum nuncii Deo placentes... tis ordinis fratrum Minorum, frater Hieronymus de Asculo, frater Raymundus Berengarius, frater Bonagratia de sancto Joanne in Perciceto, & frater Bonaventura de Mugello; & obtulerunt litteras magnæ sanctitatis vestræ imperio meo, in quibus inter alia de confessione fidei, quam docet, & prædicat, & confitetur sancta Romana ecclesia, continebatur... 

 

PROFESSIO FIDEI.

...Credimus sanctam Trinitatem, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem coessentialem & consubstantialem, coæternam, & coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis, & majestatis, creatorem omnium creaturarum... 

 

Credimus ipsum filium Filium Dei verbum Dei, æternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem, & æqualem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu sancto, & Maria semper virgine... Deum verum & hominem verum... non adoptivum, nec phantasticum, sed unum & unicum Filium Dei... 

...passum vera carnis passione, mortuum, & sepultum, & descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis... ascendisse in cælum, & sedere ad dexteram Dei Patris, inde venturum judicare vivos & mortuos... Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... 

 

DE SACRAMENTIS ET PRIMATU ROMANO.

Tenet etiam & docet eadem sancta Romana ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma... aliud est confirmatio... aliud est pœnitentia, aliud eucharistia, aliud sacramentum ordinis, aliud matrimonium, aliud extrema unctio... 

Sacramentum eucharistiæ ex azymo conficit eadem Romana ecclesia, tenens & docens, quod in ipso sacramento panis vere transubstantiatur in corpus, & vinum in sanguinem Domini nostri Jesu Christi... 

Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... 

 

CONCLUSIO ET SUBSCRIPTIO IMPERATORIS.

...rogamus magnitudinem vestram, ut ecclesia nostra dicat sanctum symbolum, prout dicebat hoc ante schisma usque in hodiernum diem, & quod permaneamus in ritibus nostris... Committimus autem super his præsentibus nuntiis imperii nostri, ut dicta per præsentes litteras nostras confiteantur & affirment... Præsens igitur scriptum de nostra recognitione, susceptione, acceptatione, & professione, & confessione, propria manu nostra Dei gratia imperiali subscriptione signavimus, & sigillum nostræ potentiæ inferius appendi fecimus. 

 

Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus, Comnenus, Palæologus.


 

ΜΙΧΑΗΛ ΤΟΥ ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ ΡΩΜΑΙΩΝ

ἐπιστολὴ πρὸς Γρηγόριον πάπαν τὸν δέκατον.

ΠΡΟΣΦΏΝΗΣΙΣ ΚΑΙ ΠΡΟΟΙΜΙON

Τῷ ἀγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ, τῷ πρώτῳ καὶ ἄκρῳ ἀρχιερεῖ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, οἰκουμενικῷ πάπᾳ, καὶ κοινῷ πατρὶ πάντων τῶν Χριστιανῶν, καὶ σεβασμίῳ πατρὶ τῆς βασιλείας μου, κύρῳ Γρηγορίῳ, Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ρωμαίων, Κομνηνός, Δούκας, Ἄγγελος, ὁ Παλαιολόγος, καὶ γνήσιος υἱὸς τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου τὴν ἀνήκουσαν τιμὴν καὶ αἰδῶ μετὰ εἰλικρινοῦς καὶ καθαρᾶς διαθέσεως, καὶ ἀγχῶταϊτην.

ΕΠΕΙ ἀπεστάλησαν παρὰ τῆς σῆς μεγαλειότητος πρὸς τὴν βασιλείαν μου ἀποκρισιάριοι τῆς θεαρέστου τάξεως τῶν Μινορίων, ὅ, τε, ἀδελφὸς Ἱερώνυμος ντὲ Ἄσκυλο, ὁ ἀδελφὸς Ραϊμοῦνδος Μπερεγκάριος, ὁ ἀδελφὸς Μποναγράτζια ντὲ σάνκτο Ἰωάννη ἴν Περσιτζέτω, καὶ ὁ ἀδελφὸς Μποναβεντούρας ντὲ Μουτζέλο, καὶ διεκομίσαντο γράμμα τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου...

ὉΜΟΛΟΓΙΑ ΤΗΣ ΠΊΣΤΕΩΣ

...πιστεύομεν τὴν ἁγίαν τριάδα, τὸν πατέρα, καὶ τὸν υἱὸν, καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἕνα θεὸν παντοδύναμον, ὅλην τε τὴν τριάδα τὴν θεότητα ὁμοφυᾶ καὶ συναΐδιον καὶ συμπαντοδύναμον, ἑνὸς θελήματος, ἐξουσίας, καὶ μεγαλειότητος, δημιουργόν πάντων τῶν δημιουργημάτων...

πιστεύομεν αὐτὸν τὸν υἱὸν τοῦ θεοῦ, λόγον τοῦ θεοῦ, ἀϊδίως γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρὸς, ὁμοπαντοδύναμον, καὶ ἴσον κατὰ πάντα τῷ πατρὶ ἐν τῇ θεότητι, χρονικῶς γεννηθέντα ἐκ πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς ἀειπαρθένου... θεὸν ἀληθινὸν, καὶ ἄνθρωπον ἀληθινὸν... οὐχ υἱοθετόν, ἢ φανταστικόν, ἀλλ᾽ ἕνα καὶ μόνον υἱὸν θεοῦ...

...παθόντα ἀληθεῖ σαρκός πάθει, θανόντα καὶ ταφέντα καὶ κατελθόντα ἐν κατωτάτω, καὶ τῇ τρίτη ἡμέρᾳ ἀναστάντα ἐκ τῶν νεκρῶν ἀληθεῖ σαρκὸς ἀναστάσει... άνελθόντα εἰς τὸν οὐρανὸν, καθιζόμενον ἐκ δεξιῶν τοῦ πατρὸς, καὶ πάλιν ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς... πιστεύομεν δὲ καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, πλῆρες καὶ τέλειον θεὸν, ἀληθῆ θεὸν, ἐκ πατρὸς υἱοῦ τε ἐκπορευόμενον, ἴσον καὶ ὁμοούσιον...

ΠΕΡΙ ΜΥΣΤΗΡΊΩΝ ΚΑΙ ΤΩΝ ΠΡΩΤΕΊΩΝ ΤΗΣ ΡΏΜΗΣ

κρατεῖ δὲ καὶ διδάσκει αὐτὴ ἡ ἁγία Ῥωμαίων ἐκκλησία, ἑπτὰ εἶναι ἐκκλησιαστικὰ μυστήρια, ἓν λέγω τὸ βάπτισμα... ἄλλο ἐστὶ τὸ μυστήριον βεβαιώσεως... ἄλλο ἐστὶν ἡ μετάνοια, ἄλλο ή εὐχαριστία, ἄλλο μυστήριον τῆς ἱερατικῆς χειροτονίας, ἄλλο ἐστὶ τὸ νόμιμον γάμου, ἄλλο τὸ ἔλαιον τὸ ἅγιον...

τὸ ἱερώφυτον τῆς εὐχαριστίας ἐξ ἀζύμου ἐπιτελεῖ ἡ τοιαύτη Ῥωμαίων ἐκκλησία, κρατοῦσα καὶ διδάσκουσα, ὅτι ἐν αὐτῇ τῇ ἱεροτελεστίᾳ ὁ ἄρτος ἀληθῶς μετουσιοῦται εἰς σῶμα, καὶ ὁ οἶνος εἰς αἷμα τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ...

αὐτὴ ὡσαύτως ἡ ἱερὰ καὶ ἁγία τῆς Ῥώμης ἐκκλησία ἄκρον καὶ τέλειον πρωτεῖον καὶ ἀρχὴν ἐπὶ πᾶσαν τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν κατέχει· ἣν ἐξ αὐτοῦ τοῦ κυρίου ἐν τῷ μακαρίῳ Πέτρῳ τῷ τῶν ἀποστόλων ἄρχοντι, ἤτοι κορυφῇ, οὗ ὁ τῆς Ῥώμης ἀρχιερεύς έστι διάδοχος, μετὰ πλήρους ἐξουσίας παραδέξασθαι...

ἘΠΊΛΟΓΟΣ ΚΑΙ ΥΠΟΓΡΑΦῊ ΤΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ

...ἀξιοῦμεν δὲ τὴν μεγαλειότητα, ἵνα ἡμετέρα ἐκκλησία λέγῃ τὸ ἅγιον σύμβολον, ὡς ἔλεγε τοῦτο πρὸ τοῦ σχίσματος καὶ μέχρι τῆς σήμερον· καὶ ἵνα ἐμμένωμεν τοῖς ἡμετέροις ἐθίμοις... ὁμολογήσουσι καὶ στέρξουσι δικαίῳ τῆς βασιλείας ἡμῶν, ἐνώπιον τῆς σῆς μεγάλης ἁγιωσύνης· τὸ δὲ παρὸν γράμμα τῆς ἡμετέρας ἀναγνωρίσεως, ἀποδοχῆς, καὶ ὑποδοχῆς, καὶ ὁμολογίας, οἰκειοχείρως τῇ ἡμετέρα, θεοῦ χάριτι, βασιλικῇ ὑπογραφῇ ἐσημειωσάμεθα, καὶ τὸ σφράγισμα τοῦ ἡμετέρου κράτους κάτωθεν ἀπηωρήσαμεν.

Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων, Δούκας, Ἄγγελος, Κομνηνός, ὁ Παλαιολόγος.

 

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274; Mansi, Tom. XXIV, Col. 67–74.



Tuesday, June 2, 2026

Votum archiep. Materani de iustificatione apud SS. Œcumenicum Concilium Tridentinium (5 Iul. 1546)

 


Votum archiep. Materani de iustificatione apud SS. Œcumenicum Concilium Tridentinium (5 Iul. 1546) https://allmylinks.com/ProVaticanus
Concilium Tridentinum: Diariorum, Actorum, Epistularum, Tractatuum Nova Collectio, Tomus Quintus, Actorum Pars Altera, Edidit Societas Goerresiana Promovendis Inter Catholicos Germaniae Litterarum Studiis (Friburgi Brisgoviae: B. Herder - Typographus Editor Pontificius, MCMXI), sect. 112. Materanus in generali congregatione die 5. iulii 1546 [de primo statu iustificationis], pp. 287-291. Cf. https://www.google.com/books/edition/Concilium_Tridentinum_Actorum_pars_alter/EpFQAQAAMAAJ?hl=en&gbpv=1&dq=%22nullos+extra+ecclesiam+catholicam+existentes%22+acta&pg=PA287 Gratias ago tibi Deo per instrumenta de @WoodymCMAS et @musicarrangestudio9134 pro bono rei publicæ, cf. (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/watch?v=AEQjtdFHV0w & https://www.youtube.com/watch?v=uZE-FSQhP6E Ioannes Michael Cardinalis Saracenus (MDXCVIII–MDLXVIII) Ioannes Michael Saracenus (cognomine etiam Sarraceno vel Saracino designatus) fuit insignis Romanae Ecclesiae cardinalis, diplomatista, ac dioecesium administrator, qui aetate Reformationis Catholicae gravissimum in Curia Romana locum obtinuit. Ex archiepiscopo provinciali inter primarios Apostolicae Sedis iurisperitos, iudices, et inquisitores evectus est. Ortus, Iuventus, et Episcopatus (1498–1536) Neapoli die I Decembris anno MDXCVIII ex nobili et perantiqua familia (cui olim Garifalca cognomen fuerat) natus est. Cum autem belli calamitatibus gentis patrimonium ac feuda amissa essent, Ioannes Michael, ad sacra studia intentus, iuris civilis ac canonici scientia mox eminuit, atque primum ut archipresbyter Torellae ecclesiae deservivit. Mense Iunii anno MDXXXI, Clemens Papa VII eum Archiepiscopum Acheruntinum et Materanum elegit; sacra autem eius consecratio die XXIII Martii anno MDXXXVI Romae celebrata est. In Concilio Tridentino Constantia (1546–1549) Saraceni virtus ac firmitas maxime innotuerunt primis Concilii Tridentini actionibus. Cum acres essent contentiones inter Romanum Pontificem et Carolum V Imperatorem, Paulus Papa III decrevit concilium e civitate Tridenti (quae sub imperio erat) Bononiam (in dicionem pontificiam) transferre. Saracenus, licet imperialis subditus esset, summam Romano Pontifici fidem praestitit transferendae synodo acriter favendo. Quo facto, etsi Caesaris offensionem incurrit, summam apud Curiam Romanam auctoritatem sibi comparavit. Urbis Gubernator et Purpura Cardinalitia (1549–1551) Ob haec merita, Paulo Papa III defuncto, Sacrum Collegium Cardinalium anno MDXLIX Saracenum elegit Almae Urbis Romae Gubernatorem ac Administratorem tempore sede vacante. Succedens deinde Iulius Papa III non solum hoc munus confirmavit, sed mense Octobri anno MDLI eum Sanctae Romanae Ecclesiae Vice-Camerarium nominavit, oeconomicis iudicialibusque urbis negotiis praeficiendum. Paucis post diebus, in consistorio diei XX Novembris anno MDLI, cardinalari dignitate evectus est, accepto titulo Sanctae Mariae in Ara Coeli. Doctrinae Auctoritas: Sanctum Officium et Ultima Munera Cardinalis factus, Saracenus inter praecipuos iuris reformandi duces habitus est: Inquisitio Romana: Anno MDLXIII ad Supremam Sacram Congregationem Sancti Officii (Inquisitionem Romanam) ascitus est, ubi causis haeresis ac fidei diu praefuit. Acta Tridentina: Quia concilii initiorum probe conscius erat, ei mandatum est ut universa Concilii Tridentini acta colligeret, recognosceret, atque in formam officialem redigeret. Arbiter Curialis: Ut summus iudex, controversias de possessionibus ac iurisdictione inter antiquos ordines religiosos (praesertim inter Canonicos Regulares Lateranenses et Monachos Casinenses) composuit; praeterea in commissione octo cardinalium sedit ad causam criminalem Cardinalis Caroli Carafa examinandam. Conclavia et Posteritas Saracenus in quinque conclavibus successivis (utrisque anni MDLV, deinde annis MDLIX, MDLXV, et MDLXV–MDLXVI) magni momenti partes egit. In comitiis anni MDLIX, vir sagacissimus, die Nativitatis Domini e conclavi ante ultimam suffragationem discessit, palam dicens suffragium suum non amplius necessarium esse, cum iam securam perspiceret Cardinalis de' Medici (Pii Papae IV) electionem. Mense Octobri anno MDLXVI, ad ordinem Cardinalium Episcoporum promotus, Sedem Suburbicariam Sabinensem accepit. Antequam diem obiret (quod accidit Romae die XX Venice Aprilis anno MDLXVIII), maximum in historia Ecclesiae vestigium reliquit: ipse enim fuit principalis consecrator Michaelis Ghislieri, qui postea Pius Papa V creatus et in sanctorum album adscriptus est. Saraceni ossa Neapolim translata, in gentilitio sepulcro ad Sanctam Mariam a Formello quiescunt. #ExtraEcclesiamNullaSalus #Tridentine #SARACENI #dogma #Votum #Imperium #Magisterium #Baptismum #οἰκουμένη #Orthodoxia #SRE #ΧΡ #SPQR #PaulusIII #PiusIV #Matera #Acerenza https://youtu.be/iw7ZCFIi6Bs


CONCILIUM TRIDENTINUM
Diariorum, Actorum, Epistularum, Tractatuum Nova Collectio
TOMUS QUINTUS: ACTORUM PARS ALTERA
Societas Goerresiana, Friburgi Brisgoviae, MCMXI

112. Materanus in generali congregatione die 5. iulii 1546
[de primo statu iustificationis].

Votum Archiepiscopi Materani (Geronimo Seripando / Giovanni Michele Saraceni)
Text Ref: Conc. 62 f. 352v, or. Conc. 117 f. 13-18; Theiner I, 163-166.

— — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — —

‹Quod primum statum, sc. quando ex infideli fit fidelis accedendo ad fidem›.

Primo praesuppono, quod Deus plasmavit hominem illumque posuit in paradiso, ut operaretur in mandatis Dei, quorum finis est vita aeterna, essetque in arbitrio ipsius hominis servare mandata, ut consequatur vitam aeternam, vel non servare, ut consequatur poenam mortis aeternae. Genes. cap. 2 [15-17]: Tulit ergo Dominus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, praecepitque ei dicens: «Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni vel mali ne comedas; in quacumque die comederis ex eo, morte morieris». Ioan. [12, 49]: Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar, [50] et novi, quod mandatum eius vita aeterna est. Apostolus ad Rom. [6, 22]: Nunc autem liberati a peccato, servi vero facti Deo, habetis fructum vestrum ad sanctificationem, finem vero vitam aeternam.

Secundum praesuppositum, quod Deus post casum humanae naturae, quae de per se non poterat se erigere, donavit nobis Dominum nostrum Iesum Christum, ex cuius doctrina, fide et meritis haberemus remissionem peccatorum, si illa ex nostro libero arbitrio acceptaremus, quibus mediis homo erigitur et elevatur, ut sanetur. Act. 3 [30]: Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno. [31] Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israel et remissionem peccatorum. Ioan. cap. 3 [16]: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. [18] Qui credit in eum, non iudicatur, qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Ioan. cap. 14 [15]: Diligitis me? Mandata mea servate. [21] Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. [23] Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. [24] Qui non diligit me, sermonem meum non servat. [Ioan. 8, 51]: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

Quomodo infidelis progreditur ad iustificationem, dicit Clemens Papa I in epistola 3. ad Iacobum fratrem Domini: Haec enim via est vitam volentibus ingredi et summum iter bonorum operum pergentibus ad civitatem salutis. Si quis sane audiens sermonem veri prophetae velit recipere aut nolit amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua potestate; liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset, ut audientes ea iam non haberent potestatem aliud facere quam audierant: vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam. Aut si rursus ex audientibus nullus omnino reciperet: et hoc naturae vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret et alteri parti non daret locum. Nunc autem quia liberum est animo, in quam partem velit declinare iudicium suum et quam probaverit eligere viam; constat evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem. Igitur priusquam audiat quis, quod ei expedit, certum est quia ignorat, et ignorans vult et desiderat quod non expedit agere, propter quod per hoc non iudicatur.

Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc si permanerit in his erroribus, quibus dudum fuerat praeventus: recte iam vocabitur ad iudicium daturus poenas, quia vitae huius spatium, quod ad bene vivendum accepit, in ludibriis consumpserit errorum. Qui vero audiens haec libenter accipit et gratulatur, bonorum sibi doctrinam fuisse delatam, requirat intentius et discere non desinat, usquequo cognoscat, si vere est aliud saeculum, in quo bonis praemia praeparata sint, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat Deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. Ac de cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est praeparatam, demirans et stupens celerorum hominum errores et quod ante oculos positam veritatem nemo videat; ipse tamen gaudens super divitiis sapientiae, quas invenit, satiabitur his perfruatur et exercitio bonorum operum delectetur, festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, ubi etiam videre Deum regem omnium possit.

Quod poterit exemplificari in Zachaeo, Luc. cap. 19. Zachaeus enim erat infidelis, princeps publicanorum et sic peccatorum, et ipse dives, quibus difficile est intrare in regnum Dei. Illuminatus a gratia praeveniente, quae est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, Ioan. 1 [9], acceptando gratiam praevenientem desiderabat videre Iesum, quis esset, et non poterat, quia pusillus statura et peccator erat; adiuvante illum gratia Dei praecurrens cum illo desiderio ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum. Ascendit enim infidelis adiutus ista gratia Dei in elevationem mentis, contemplans bonitatem Dei, misericordiam et merita Christi; quem infidelem aspiciens Deus, confortans illum ad pugnam pro sua iustitia futura, vocat eum dicens: Zachace peccator [infidelis], quia volo manere tecum in domo tua; infidelis ille cognoscens hanc gratiam, ex suo libero arbitrio, prout Zachaeus fecit, acceptando hanc vocationem et promissionem de promissione Domini de morando in sua domo et in sua anima, statim sine aliqua contradictione et repugnatione festinans et gaudens excepit illum vidensque benignitatem suam ministrat, hospitatur et servit Altissimo, gratiaque ipsa Domini, quae iam praevenerat illum a principio et coadiuvata est illum ad acceptandum Dominum in domo sua, sequitur illum, semper perficiendo, compungitque eum; habens oculum ad benignitatem Domini, detestando malam vitam et bona sua omnia et divitias, in se reversus, poenitens se de peccatis commissis, recordatus dicti Dominici: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, et eleemosynis redim[ens] peccata sua ait infidelis, sicut Zachaeus stans dicit: Ecce Domine dimidium bonorum meorum do pauperibus — ecce opera caritatis et dilectionis Dei, et postea opera poenitentiae — et si quid fraudavero, reddo quadruplum. Ex quibus colligitur gratia praeveniens, coadiuvans et subsequens in fidem, liberum arbitrium ipsius infidelis illuminati non reluctantis, sed prompte acceptantis gratiam Dei, causata ex operibus virtutis, dando eleemosynam pauperibus, ibi: Ecce dimidium bonorum meorum etc.

Nec non apparet de poenitentia ipsius, cum dicat, quod de his quae defraudavit vult reddere quadruplum; apparet se detestasse et confessum fuisse suo ore proprio peccatum, cum dixerit, quia fraudavit, — et satisfactionem peccatorum, cum dicat se redditurum non solum tantundem, quod fraudavit, sed quadruplum. Dixit enim: Reddo quadruplum. Non remanet nunc aliud, nisi quod baptizetur, prout dixit Petrus in dicto cap. 2 [38] Act. Poenitentiam, inquit, agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti. Quibus omnibus peractis tunc et audiat vocem Domini dicentem, illum esse iustificatum per haec verba: Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae, — qui credidit et reputatum est ad iustitiam, et sic factum iustum. Et hoc quoad progressum iustificationis.

Ex quibus clare apparet, merita Christi salvatoris nostri applicari per fidem cum baptismo iuxta doctrinam Petri allegatam, et quod Deus dat illi gratiam praevenientem, coadiuvantem et subsequentem, et quod ex parte hominis requiritur, quod per liberum arbitrium non resistatur illuminationi et non resistatur gratiae Dei, sed cooperetur cum illa usque in finem, et quod ipsa iustificatio sit facere de infideli fidelem, de iniusto iustum. Et quod fides sit principium et radix iustificationis, quae de per se sola non sufficit ad iustificationem, sed informata ex operibus bonis iuxta doctrinam Iacobi in cap. 2 [17] suae canonicae, quoniam fides sine operibus mortua est, et ibi [21]: Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? [22] Vides quoniam fides cooperatur operibus illius et ex operibus fides consummata est, et impleta est scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. [24] Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum etc. Et ibi in dicta canonica per multa media probat, opera bona esse meritoria et necessaria ad iustificationem infidelis, quod probatur ex dicto Domini, Matthaei cap. 19 [29]: Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Et multa possent ad haec cumulari dicta sacrae scripturae, sed tantum adducam determinationes conciliorum ad hoc facientes. Concilium Arausicanum 2, cap. 18: Debetur merces bonis operibus si fiant. Conc. Constantinop. 6.: Cum ergo omnium scripturarum sanctarum paginae instrumentis bonorum operum refertae sint, et in sanctarum scripturarum campis possint inveniri arma, quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur, libuit nobis enumerare; qua enumeratione facta bonorum operum concilium dicit haec verba, videlicet: Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis, quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, in hoc praesenti saeculo tranquillam faciunt ducere vitam, et in diem iudicii reconsignata illa merces nobis a Domino recompensabiliter retribuetur, quam ipse promisit dicens: Quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt cum. Concilium Remense de fidei ratione, ut unusquisque iuxta intellectum suae capacitatis Domino largiente disceret et intelligeret atque operibus plene observaret. Concilium generale magnum sub Innoc. III dicit, Christum Dominum nostrum venturum in fine saeculi iudicare vivos et mortuos, et redditurum singulis secundum opera sua tam reprobis quam electis, qui omnes cum suis propriis corporibus resurgent, quae nunc gestant, ut recipiant secundum merita sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Concilium Florentinum de unione Armenorum dicit: Firmiter credit, profitetur et praedicat, nullos extra ecclesiam catholicam existentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes, sed in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis eius, nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati, tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solis in ea manentibus (ad salutem) ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae Christianae praemia aeterna parturiant.

Ad obiecta per concilium Milevitanum, Carthaginense, Africanum et Arausicanum 2., quod iustificatio debet tribui gratiae Dei et non operibus nostris: Licet potuissem dicere: Quod commune est, meum est, L. Servi election. § 1; L. In re communi. de servit. urb. praedio; attamen dico illud, quod Coelestinus Papa ait in sua epistola ad episcopos Galliae: Tanta enim erga omnes homines est bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Concilium Arausicanum secundum in capite finali haec verba dicit: Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. August. in Ps. 145: Fratres au forte erravi, quia dixi, rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem, haereditatem nostram futurum Deum? Spes mea es tu, portio mea in terra viventium; tu eris portio, eris tu possessio mea, et possidebis me, possessio Dei eris et possessio tua erit Deus, tu eris possessio eius, ut colaris ab eo, et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum et coleris a Deo; colit te ergo Deus, ut sis fructuosus, [quod et colis Deum, ut sis fructuosus]. Tibi bonum est, quod te colit Deus, bonum est tibi, quod tu colis Deum. Ex quibus potest dici, quod licet bona opera sint nobis a Deo donata et sic sunt Dei, tamen sunt nostra, quia nos fideliter, prout nobis sunt donata, illa exercemus et sic fideliter exercendo et in illis ambulando habemus meritum ex promissione, quam nobis fecit Deus.

Patet hoc per exempla. Delegatus ad universitatem causarum nihil proprium iurisdictionis habet, L. 1 § final. de officio eius, cui mandata est iurisdictio, quae inhaeret personae illius delegantis; sed tamen exercitium illius iurisdictionis delegatae est ipsius delegati, ita quod ex illa bona exercitatione delegatus habet et honorem et meritum. In naturalibus: arbor non potest sine virtute solis producere fructus, et tamen Dominus, Matth. cap. 7 [17] ait: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit, et sic attribuit ipsi arbori productionem fructuum bonorum vel malorum, idemque Dominus, Ioan. cap. 15 [1] ait, Deum Patrem esse agricolam, ipsum Christum esse vitem nosque palmites vitis, et dicit [5]: Ego sum vitis et vos palmites; qui manet in me et ego in eo, hic — sc. palmes — fert fructum multum. [2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Et attribuit fructus palmiti, non autem ipsi viti, sine qua palmes non potest fructum producere. Etiam ex experimento apparet. Nam si inseritur palmes uvae nigrae viti uvae albae, fructus illius palmitis provenientis a vite uvae albae sunt fructus uvae nigrae et non albae, prout vitis producebat prius fructus albos. Ex quibus dico, quod licet opera nostra bona sint ex gratia Dei, sunt et possunt dici nostra ex ipsa exercitatione facta cum fide et caritate Dei, et habent nobis producere merita vitae aeternae ex promissione Dei et merito Christi.

Dicunt aliqui, quod attribuendo opera bona nobis, extenuatur gloria Christi. Dico cum Basilio Magno in summa sua moralium cap. 4., quod sicut qui transgreditur mandata Domini, afflicit ignominia Dominum, quia videtur contemnere praecepta eius, ita qui operatur voluntatem et mandata ipsius, honorat et glorificat Deum — Ioannis dicentis: Ego te glorificavi in terra, opus perfeci, quod dedisti mihi ut facerem»; Matthaei [5, 16]: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est; et Apostoli ad Philipp.: Ut sitis sinceri et inoffensi ad diem Christi, pleni fructibus iustitiae, qui sunt per Iesum Christum in gloriam et laudem Dei.

Et haec quoad primum statum infidelis venientis ad iustificationem. Omnia tamen submitto et me iudicio sacrosanctae huius synodi et maxime D.re meor.um et R.mor.um meorum et D.ror.um theologorum.

Critical Variant Notes & Marginalia (Apparatus Criticus)

• Om. C. 117 — Quod primum statum, sc. quando ex infideli fit fidelis accedendo ad fidem.
• In margine eadem manu, om. C. 117: Illuminatio quae est gratia praeveniens.
• Migne cur. — Migne postu.
• In marg. Acceptatio vocationis, Mandata Dei, Vides, etc.
• Herschinus / Hinschius Decretales pseudo-Isid. variants noted for text corroboration.
• C. 117 adds pro ut Luc. 19, 5 descende.
• Textual reconstruction mirrors the critical edition of the Gorresgesellschaft (Tomus V).

 





Monday, April 20, 2026

Symbolum Urbis +SPQR Pro Roma Christiana #SRE #ΧΡ #SPQR

 

 Symbolum Urbis +SPQR Pro Roma Christiana #SRE #ΧΡ #SPQR



 Arx Romae Domino S.P.Q.R. in ferro stat, Sub Cruce lucis fulgida, Ad mandata Domini facienda Cum virtute sacrata. Chalybs Romae, ensis sacer, Pacem servat quam Salvator peperit. Ubi Lupa lac viresque dedit Romulo Remoque fortibus, Ecclesia Urbis regimen sumit Intra saeptum sacrum. Fraternitas, olim fera et libera, Nunc legionibus decretum Arcis Civicae servat. In Throno, Pontifex regnabit, Regalitate Nobili suprema, Vincula mundi indigna rumpere Et spiritum superbum tollere. Privilegio Petrino, claves gerit— Civitas Dei genibus flexis. Nam "Tu es Petrus," Promissio Domini resonat, Votum quod tempus numquam quatit, Ut Imperatorem regum terrae coronet Pro salute aeterna animarum. Crux et Ensis, magno consensu, Ecclesiam Dei Romae exornant in nomine Sanctissimi Domini nostri; Ad docendum, sanctificandum, et regendum Ecclesiam Catholicam Ab Urbe ad Orbem. In saecula saeculorum. Amen. Ago tibi gratis Deo per instrumenta de Hunter_UT pro bono rei publicæ (Public Domain & Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/watch?v=UZhboPsfz4s #Byzantium #Theodoro #Θεόδωρος #Γοτθία #Respublica #Libertas #Imperium #Catholica #Orthodoxia #Urbs #Christiana #Romania #21Apr 

Thursday, April 9, 2026

SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.)

 

    
SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.) https://allmylinks.com/ProVaticanus
Denzinger 347 (2) Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesedeas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expetis, hincque sumendis caelestibus sacramentis eisque, ut competit, disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse, itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione conlatum legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae... videantur obviare sententiae, quo, oro te, decet affectu eis et convenit oboedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? Proinde, sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui, cum debeant parere, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeminere et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit ? (3) Ubi pietas tua evidenter advertit numquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus, quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt. Cf. J.P. Migne, Patrologiae Cursus Completus: Series Latina, Tom. LVI, Col. 633-640: https://books.google.com/books?id=V8Q_AQAAMAAJ&lpg=PA633&ots=iYEe9a0kWf&dq=Famuli%20vestrae%20pietatis%2C%20filii%20mei%2C%20Faustus%20magister%20e&pg=PA633#v=onepage&q=Famuli%20vestrae%20pietatis,%20filii%20mei,%20Faustus%20magister%20e&f=false http://www.mlat.uzh.ch/index.php?app=browser&text=7697:10 http://monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Gelasius_I&rumpfid=Gelasius%20I,%20Epistolae%20et%20decreta,%20%20%20%20p10&level=3&domain=&lang=0&links=&inframe=1&links=1&hide_apparatus=1 #Gelasius #Magisterium #DuoSunt #SRE #SPQR #Pontifex Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Cámara pro bono rei publicae. http://patreon.com/ProVaticanus


EPISTOLA VIII. AD ANASTASIUM IMPERATOREM.

1  Praemissa excusatione cur ad imperatorem non scripserit, illum hortatur ut apostolicae sedi obtemperet, et, Acacii nomine damnato, Ecclesiarum pacem restituendam curet. 2  Gelasius episcopus ad Anastasium Augustum. 3  Famuli vestrae pietatis, filii mei, Faustus magister et Irenaeus viri illustres, atque eorum comites publica legatione fungentes, ad Urbem reversi, clementiam vestram quaesisse dixerunt [al. dicuntur], cur ad vos meae salutationis scripta non miserim. 4  Non meo, fateor, instituto; sed cum directi dudum de partibus Orientis vel videndi me licentiam, sibi vestris praeceptionibus abnegatam, tota Urbe disperserint, a litteris credidi temperandum, ne onerosus potius quam officiosus existerem. 5  Videtis igitur non mea dissimulatione provenisse, sed competentis fuisse cautelae, ne respuentibus animis molestias irrogarem. 6  Sed ubi serenitatis tuae benevolentiam comperi, praefatis indicantibus, humilitatis meae clementer expetisse sermonem, iam revera perpendi, imputandum non immerito mihi, si tacerem; quia, gloriose fili, te sicut Romanus [al. Romae] natus, Romanum principem amo, colo, suscipio; et sicut Christianus, cum eo qui zelum Dei habet, secundum scientiam veritatis habere desidero: et qualiscunque apostolicae sedis vicarius, quodcunque plenae fidei catholicae deesse comperero, pro meo modulo suggestionibus opportunis supplere contendo. 7  Dispensatione etenim mihi divini sermonis iniuncta, vae mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX)! Quod cum vas electionis beatus Paulus apostolus formidet et clamet, multo magis mihi exiguo metuendum est, si divinitus inspiratum, et paterna devotione transmissum, subtraxero ministerium praedicandi. 8  Pietatem tuam precor ne arrogantiam iudices divinae rationis officium. 9  Absit, quaeso, a Romano principe, ut intimatam suis sensibus veritatem arbitretur iniuriam. 10  Duo quippe sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur: auctoritas sacra [al. sacrata] pontificum, et regalis potestas. 11  In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus Domino in divino reddituri sunt examine rationem. 12  Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis [al. exspectas], inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque (ut competit) disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. 13  Nosti itaque inter haec, ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. 14  Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae; quo (rogo) te decet affectu eis obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro Divinitatis cultu, quod congruit; ita his (quod absit) non mediocre periculum est, qui, cum parere debeant, despiciunt. 15  Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus, fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et Divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit? Ubi pietas tua evidenter advertit, nunquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est, et habet devota primatem. 16  Impeti possunt humanis praesumptionibus quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt. 17  Atque utinam sic contra nitentibus perniciosa non sit audacia, quemadmodum, quod ab ipso sacrae religionis auctore praefixum est, non potest ulla virtute convelli: Firmamentum enim Dei stat (II Tim. II). 18  Nunquidnam cum aliquibus infestata religio est, quantacunque potuit novitate superari, et non magis hoc invicta permansit, quo aestimata est posse succumbere? Desinant ergo (quaeso te) temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire quae non licet, ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum et homines non teneant. 19  Quapropter sub conspectu Dei pure ac sincere pietatem tuam deprecor, obtestor et exhortor, ut petitionem meam non indignanter accipias: rogo, inquam, ut me in hac vita potius audias deprecantem, quam (quod absit) in divino iudicio sentias accusantem. 20  Nec me latet, imperator Auguste, quod pietatis tuae studium fuerit in privata vita. 21  Optasti semper fieri particeps promissionis aeternae. 22  Quapropter noli, precor, irasci mihi, si te tantum diligo, ut regnum, quod temporaliter assecutus es, velim te habere perpetuum, et qui imperas saeculo, possis regnare cum Christo. 23  Tuis certe legibus, imperator, pateris nihil perire, Romano nomini [al. perire Romano nomini] nullum admittis ingeri detrimentum. 24  Itane verum est, princeps egregie, qui non solum praesentia Christi beneficia, sed desideras et futura, ut religioni, ut veritati, ut sinceritati catholicae communionis et fidei, temporibus tuis, patiaris quemquam inferre dispendium? Qua fiducia (rogo te) illic eius praemia petiturus es, cuius hic damna non prohibes? Non sint gravia, quaeso te, quae pro tuae salutis aeternitate dicuntur. 25  Scriptum legisti: Meliora sunt vulnera amici quam oscula inimici (Prov. XXVII). 26  Quaeso pietatem tuam, ut quo affectu dicuntur a me, eo tuis sensibus intimentur. 27  Nemo pietatem tuam fallat. 28  Verum est quod figuraliter per prophetam Scriptura testatur? Una est columba mea, una est perfecta mea (Cant. VI), una est christiana fides, quae est catholica. 29  Catholica autem veraciter illa est, quae ab omnium perfidorum, atque ab eorum successoribus atque consortibus sincera, pura, immaculata communione divisa [al. divulsa] est. 30  Alioquin non erit divinitus mandata discretio, sed miseranda confusio. 31  Nec ulla causa iam superest, si hoc in quolibet contagio voluerimus admittere, ne cunctis haeresibus aditum ianuamque pandamus. 32  Qui enim in uno offenderit, omnium reus est (Iacob. II); et: Qui minima spernit, paulatim decidit (Eccles. XIX). 33  Hoc est quod sedes apostolica magnopere cavet [al. praetaxavit], ut quia mundo radix est apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. 34  Nam si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori, vel unde correctionem errantibus posceremus? Proinde si pietas tua unius civitatis populum negat posse pace componi, quid nos de totius orbis terrarum sumus universitate facturi, si (quod absit) nostra fuerit praevaricatione deceptus? Si totus correctus est mundus, profana patrum suorum traditione despecta, quomodo non corrigatur unius civitatis populus, si praedicatio fida [al. fidei] succedat? Ergo, gloriose imperator, nolo ego [al. non negligo] Ecclesiarum pacem, quam, etiamsi cum mei sanguinis impendio provenire posset, amplector [al. amplectar]? Sed (precor te) cuiusmodi debeat esse pax ipsa, non utcunque, sed veraciter christiana mente libremus. 35  Quomodo enim potest esse pax vera cui caritas intemerata defuerit? Caritas autem qualiter esse debeat, nobis evidenter Apostolus praedicat, qui ait: Caritas de corde, puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I). 36  Quomodo (quaeso te) de corde erit puro, si contagio inficiatur externo? Quomodo de conscientia bona, si pravis fuerit malisque commixta? Quemadmodum fide non ficta, si maneat sociata cum perfidis? Quae cum a nobis saepe iam dicta sint, necesse est tamen incessabiliter iterari, et tandiu non taceri quandiu nomen pacis obtenditur; ut nostrum non sit (ut invidiose iactatur) facere pacem, sed tamen velle doceamus, qualis, et sola pax esse, et praeter quam nulla esse monstratur. 37  Eutychianum certe dogma, contra quod apostolicae sedis cautela pervigilat, si creditur salva fidei catholicae posse veritate constare, promatur, asseratur, et quantislibet viribus astruatur, ut non solum per seipsum, quam inimicum sit fidei Christianae possit ostendi, sed quantas et quam lethales haereses in sua contineat colluvione monstrari. 38  Si autem (ut magis confidimus) a catholicis iudicatis mentibus excludendum, quaeso te, cur non et contagia simul eorum qui hac probantur esse polluti, decernitis refutanda, cum dicat Apostolus: Non solum qui non facienda faciunt, reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I)? Proinde sicut non potest, perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari, sic non potest refutari perversitas, complice sectatore perversitatis admisso. 39  Legibus certe vestris, criminum conscii susceptoresque latrocinantium pari iudiciorum poena constringuntur; nec expers facinoris aestimatur qui, licet ipse non fecerit, facientis tamen familiaritatem foedusque receperit. 40  Proinde cum Chalcedonense concilium, pro fidei catholicae atque apostolicae veritate communioneque celebratum, damnaverit Eutychen detestandi furoris auctorem, non satis habuit, nisi ut pariter eius quoque consortem Dioscorum caeterosque percelleret. 41  Hoc igitur modo, sicut in unaquaque haeresi vel factum semper, vel fieri non habetur ambiguum, successores eorum Timotheum, Petrum atque alterum Antiochenum Petrum, non viritim propter singulos quosque rursus facto concilio, sed synodi semel acta regula consequenter elisi. 42  Quemadmodum ergo non evidenter apparet etiam cunctos simili tenore constringi, et qui eorum communicatores et complices exstiterunt, atque omnes omnino a catholica atque apostolica merito communione discerni: hinc Acacium quoque iure dicimus a nostro consortio submovendum, qui maluit in sortem transire perfidiae, quam in catholicae atque apostolicae communionis sinceritate constare, cum fere per triennium, ne in id veniret, apostolicae sedis epistolis doceatur competenter instructus. 43  Postquam vero communionis est factus alienae, non potuit nisi a catholicae et apostolicae mox societate praecidi, ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos quoque videremur subiisse contagia perfidorum. 44  Sed revera vel tali perculsus poena resipuit, correctionem promisit, emendavit errorem? aut ille tractatus lenius voluerat [al. valuerat] coerceri, qui etiam verbera dura non sensit? Quo in sua perfidia et damnatione moriente [al. manente], tam eius in ecclesiastica recitatione non potest nomen ascribi, quam externae contagium non debet communicationis admitti. 45  Quapropter aut doceatur ab haeretica participatione sincerus, quorum se ille communioni permiscuit, aut cum eisdem non potest non repelli. 46  Si autem susurrant Orientis episcopi, quod ad eos sedes apostolica non ista conscripserit,0 quasi vel ipsi de recipiendo legitime Petro sedem apostolicam suis litteris fecerint certiorem, vel huius receptionis inconditae non iam pariter complices exstitissent, quem sicut vere non possunt docere ab haeretica pravitate fuisse purgatum, ita se haereticorum nullatenus poterunt excusare consortes. 47  Quod si fortassis astruxerint, quod ad apostolicam sedem de susceptione Petri per Acacium cuncti consona voce retulerint, per eumdem sibimet omnes pari voce sentiunt fuisse rescriptum. 48  Apostolicae [al. vice primatus sedis apostolicae] vero sedis auctoritas, quod cunctis saeculis Christianis Ecclesiae praelata sit universae, et canonum serie paternorum, et multiplici traditione firmatur. 49  Sed vel hinc, utrum sibi quisquam contra Nicaenae synodi constituta quippiam valeat usurpare, collegio potest unius communionis ostendi, non mentibus externae societatis aperiri. 50  Apud illos si quis confidit, egrediatur in medium, et apostolicam sedem de utraque parte revincat et instruat. 51  Tollatur ergo nomen e medio, quod ecclesiarum discretionem procul a catholica communione operatur, ut sincera pax fidei communionisque reparetur et unitas: et tunc quis nostrum contra venerandam vel insurrexerit, vel nitatur insurgere vetustatem, competenter et legitime perquiratur. 52  Et illic apparebit quis modesto proposito custodiat formam traditionemque maiorum, quis supra haec irreverenter insiliens, rapina aequalem posse fieri arbitretur. 53  Quod si mihi populi Constantinopolitani persona proponitur, per quam dicatur nomen scandali, id est Acacii, non posse removeri; taceo, quia et haeretico quondam Macedonio pulso, et Nestorio nuper eiecto, plebs Constantinopolitana catholica permanere delegerit potius quam maiorum praesulum damnatorum affectione retineri. 54  Taceo, quod qui ab eisdem ipsis damnatis praesulibus, baptizati fuerant, in fide catholica manentes, nulla sint exagitatione turbati. 55  Taceo, quod pro rebus ludicris populares tumultus nunc etiam vestrae pietatis auctoritas refrenarit; atque ideo multo magis pro salute animarum suarum necessario vobis Constantinopolitanae civitatis obtemperat multitudo, si eam ad catholicam et apostolicam communionem vos principes reducatis. 56  Etenim, imperator Auguste, si contra leges publicas aliquid (quod absit) quispiam fortasse tentaret, nulla pati id ratione potuisses: ad Divinitatis puram sinceramque devotionem, ut tibi plebs subdita redigatur, conscientiae tuae non putas interesse? Postremo, si unius civitatis populi animus non putatur offendi, ne divina (ut res postulat) corrigantur: quanto magis, ne divina offendantur, catholici nominis universis piam fidem nec laedere debemus omnino, nec possumus? Et tamen iidem nostra se poscunt voluntate sanari. 57  Competentibus ergo sinant curari se posse remediis: alioqui (quod absit) in eorum transeundo perniciem, cum illis perire possumus, ipsos vero salvare non possumus. 58  Iam hic quid sit magis sequendum, sub divino iudicio vestrae conscientiae derelinquo: utrum, sicut nos optamus, simul omnes certam redeamus ad vitam; an, sicut illi poscunt, manifestam tendamus ad mortem. 59  Sed adhuc apostolicam sedem, sibi medicinalia suggerentem, superbam vocare arrogantemque contendunt. 60  Habet hoc qualitas saepe languentium, ut accusent magis medicos congruis observationibus ad salubria revocantes, quam ut ipsi suos noxios appetitus deponere vel reprobare consentiant. 61  Si nos superbi sumus, quia animarum remedia convenientia ministramus, quid vocandi sunt qui resultant? Si nos superbi sumus, qui obediendum paternis dicimus institutis; qui refragantur, quo appellandi sunt nomine? Si nos elati sumus, qui divinum cultum puro atque illibato cupimus tenore servari; qui contra Divinitatem quoque sentiunt, dicant, qualiter nuncupentur? Sic et nos caeteri, qui in errore sunt, aestimant, quod eorum non consentiamus insaniae. 62  Ubi tamen spiritus superbiae veraciter consistat et pugnet veritas ipsa indicat [al. iudicat].