Showing posts with label Dogma. Show all posts
Showing posts with label Dogma. Show all posts

Friday, July 10, 2026

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

 


Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

#Magisterium #SPQR #οἰκουμένη


Gregorius X , nomine anteriori Tedaldus Placentinus e familia Vicecomitum (natus circiter 1210 Placentiæ - obiit die 10 Ianuarii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die I Decembris 1271. Marcus Paulus Venetus anno 1271 Tedaldo incurrit (qui in illis diebus papa electus est) litterasque eius ad curiam Magni Chanis apportavit. Gregorius X archiatrum Petrum Hispanum sibi convocavit qui postea papa Ioannes XXI factus est. Gregorius anno 1274 concilio Lugdunensi Secundo præfuit, quod inter alia decretum "Ubi Periculum" edidit cuius gratia conclave ad papam eligendum creatum est.

Michæl VIII Palæologus (Græce Μιχαὴλ Παλαιολόγος; natus anno circiter 1223; mortuus die 11 Decembris 1282) fuit magnus dux et postea imperator Byzantinus, primus imperator domus Palæologorum. Fuit filius Andronici Ducæ Comneni Palæologi quem e Theodora Angelina Palæologina genuit. In matrimonium duxit Theodoram Ducænam Batatzænam et ex ea genuit: Manuel Palæologus (c. 1254–1259) Andronicus II Palæologus (1259–1332), patris successor Constantinus Palæologus (1261–1306) Irene Palæologina, quæ nupsit Ioanni Aseno III regi Bulgariæ Anna Palæologina, quæ nupsit Demetrio Angelo Eudocia Palæologina, quæ nupsit Ioanni II Trapezuntino Theodora Palæologina, quæ nupsit Davidi VI regi Georgiæ Ex amasia e familia Diplobatatzæna orta genuit: Euphrosyne, quæ nupsit Nogai Khan Maria, quæ nupsit Abaqa Khan Excerptum Professionis Michælis VIII: Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... Cf. Mansi, Tom. XXIV, Col. 67-74

Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Iove Mauro pro bono rei publicæ, (Creative Common Acknowledgment) cf.

#Primatus #FIlioque #SRE #Imperium #Byzantine #Orthodoxia #Catholica #Latine #Græce #MichælVIII #Palaiologos #GregoriusX #Pontifex #Imperator #Augustus #Ekklesia #Unio #Dogma #Mansi




LITTERÆ MICHAELIS PALÆOLOGI IMPERATORIS

Græcorum ad Gregorium papam decimum. 

 

SALUTATIO ET EXORDIUM.

Sanctissimo & beatissimo primo & summo pontifici apostolicæ sedis, venerabili papæ, & communi patri omnium Christianorum, & venerabili patri imperii nostri, D. Gregorio, Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus Comnenus, Palæologus, & spiritualis filius magnæ sanctitatis vestræ, convenientem honorem & reverentiam cum sincera & pura affectione, & orationum postulationem. 

 

Quoniam missi sunt a magnitudine vestra ad imperium meum nuncii Deo placentes... tis ordinis fratrum Minorum, frater Hieronymus de Asculo, frater Raymundus Berengarius, frater Bonagratia de sancto Joanne in Perciceto, & frater Bonaventura de Mugello; & obtulerunt litteras magnæ sanctitatis vestræ imperio meo, in quibus inter alia de confessione fidei, quam docet, & prædicat, & confitetur sancta Romana ecclesia, continebatur... 

 

PROFESSIO FIDEI.

...Credimus sanctam Trinitatem, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem coessentialem & consubstantialem, coæternam, & coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis, & majestatis, creatorem omnium creaturarum... 

 

Credimus ipsum filium Filium Dei verbum Dei, æternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem, & æqualem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu sancto, & Maria semper virgine... Deum verum & hominem verum... non adoptivum, nec phantasticum, sed unum & unicum Filium Dei... 

...passum vera carnis passione, mortuum, & sepultum, & descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis... ascendisse in cælum, & sedere ad dexteram Dei Patris, inde venturum judicare vivos & mortuos... Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... 

 

DE SACRAMENTIS ET PRIMATU ROMANO.

Tenet etiam & docet eadem sancta Romana ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma... aliud est confirmatio... aliud est pœnitentia, aliud eucharistia, aliud sacramentum ordinis, aliud matrimonium, aliud extrema unctio... 

Sacramentum eucharistiæ ex azymo conficit eadem Romana ecclesia, tenens & docens, quod in ipso sacramento panis vere transubstantiatur in corpus, & vinum in sanguinem Domini nostri Jesu Christi... 

Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... 

 

CONCLUSIO ET SUBSCRIPTIO IMPERATORIS.

...rogamus magnitudinem vestram, ut ecclesia nostra dicat sanctum symbolum, prout dicebat hoc ante schisma usque in hodiernum diem, & quod permaneamus in ritibus nostris... Committimus autem super his præsentibus nuntiis imperii nostri, ut dicta per præsentes litteras nostras confiteantur & affirment... Præsens igitur scriptum de nostra recognitione, susceptione, acceptatione, & professione, & confessione, propria manu nostra Dei gratia imperiali subscriptione signavimus, & sigillum nostræ potentiæ inferius appendi fecimus. 

 

Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus, Comnenus, Palæologus.


 

ΜΙΧΑΗΛ ΤΟΥ ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ ΡΩΜΑΙΩΝ

ἐπιστολὴ πρὸς Γρηγόριον πάπαν τὸν δέκατον.

ΠΡΟΣΦΏΝΗΣΙΣ ΚΑΙ ΠΡΟΟΙΜΙON

Τῷ ἀγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ, τῷ πρώτῳ καὶ ἄκρῳ ἀρχιερεῖ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, οἰκουμενικῷ πάπᾳ, καὶ κοινῷ πατρὶ πάντων τῶν Χριστιανῶν, καὶ σεβασμίῳ πατρὶ τῆς βασιλείας μου, κύρῳ Γρηγορίῳ, Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ρωμαίων, Κομνηνός, Δούκας, Ἄγγελος, ὁ Παλαιολόγος, καὶ γνήσιος υἱὸς τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου τὴν ἀνήκουσαν τιμὴν καὶ αἰδῶ μετὰ εἰλικρινοῦς καὶ καθαρᾶς διαθέσεως, καὶ ἀγχῶταϊτην.

ΕΠΕΙ ἀπεστάλησαν παρὰ τῆς σῆς μεγαλειότητος πρὸς τὴν βασιλείαν μου ἀποκρισιάριοι τῆς θεαρέστου τάξεως τῶν Μινορίων, ὅ, τε, ἀδελφὸς Ἱερώνυμος ντὲ Ἄσκυλο, ὁ ἀδελφὸς Ραϊμοῦνδος Μπερεγκάριος, ὁ ἀδελφὸς Μποναγράτζια ντὲ σάνκτο Ἰωάννη ἴν Περσιτζέτω, καὶ ὁ ἀδελφὸς Μποναβεντούρας ντὲ Μουτζέλο, καὶ διεκομίσαντο γράμμα τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου...

ὉΜΟΛΟΓΙΑ ΤΗΣ ΠΊΣΤΕΩΣ

...πιστεύομεν τὴν ἁγίαν τριάδα, τὸν πατέρα, καὶ τὸν υἱὸν, καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἕνα θεὸν παντοδύναμον, ὅλην τε τὴν τριάδα τὴν θεότητα ὁμοφυᾶ καὶ συναΐδιον καὶ συμπαντοδύναμον, ἑνὸς θελήματος, ἐξουσίας, καὶ μεγαλειότητος, δημιουργόν πάντων τῶν δημιουργημάτων...

πιστεύομεν αὐτὸν τὸν υἱὸν τοῦ θεοῦ, λόγον τοῦ θεοῦ, ἀϊδίως γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρὸς, ὁμοπαντοδύναμον, καὶ ἴσον κατὰ πάντα τῷ πατρὶ ἐν τῇ θεότητι, χρονικῶς γεννηθέντα ἐκ πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς ἀειπαρθένου... θεὸν ἀληθινὸν, καὶ ἄνθρωπον ἀληθινὸν... οὐχ υἱοθετόν, ἢ φανταστικόν, ἀλλ᾽ ἕνα καὶ μόνον υἱὸν θεοῦ...

...παθόντα ἀληθεῖ σαρκός πάθει, θανόντα καὶ ταφέντα καὶ κατελθόντα ἐν κατωτάτω, καὶ τῇ τρίτη ἡμέρᾳ ἀναστάντα ἐκ τῶν νεκρῶν ἀληθεῖ σαρκὸς ἀναστάσει... άνελθόντα εἰς τὸν οὐρανὸν, καθιζόμενον ἐκ δεξιῶν τοῦ πατρὸς, καὶ πάλιν ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς... πιστεύομεν δὲ καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, πλῆρες καὶ τέλειον θεὸν, ἀληθῆ θεὸν, ἐκ πατρὸς υἱοῦ τε ἐκπορευόμενον, ἴσον καὶ ὁμοούσιον...

ΠΕΡΙ ΜΥΣΤΗΡΊΩΝ ΚΑΙ ΤΩΝ ΠΡΩΤΕΊΩΝ ΤΗΣ ΡΏΜΗΣ

κρατεῖ δὲ καὶ διδάσκει αὐτὴ ἡ ἁγία Ῥωμαίων ἐκκλησία, ἑπτὰ εἶναι ἐκκλησιαστικὰ μυστήρια, ἓν λέγω τὸ βάπτισμα... ἄλλο ἐστὶ τὸ μυστήριον βεβαιώσεως... ἄλλο ἐστὶν ἡ μετάνοια, ἄλλο ή εὐχαριστία, ἄλλο μυστήριον τῆς ἱερατικῆς χειροτονίας, ἄλλο ἐστὶ τὸ νόμιμον γάμου, ἄλλο τὸ ἔλαιον τὸ ἅγιον...

τὸ ἱερώφυτον τῆς εὐχαριστίας ἐξ ἀζύμου ἐπιτελεῖ ἡ τοιαύτη Ῥωμαίων ἐκκλησία, κρατοῦσα καὶ διδάσκουσα, ὅτι ἐν αὐτῇ τῇ ἱεροτελεστίᾳ ὁ ἄρτος ἀληθῶς μετουσιοῦται εἰς σῶμα, καὶ ὁ οἶνος εἰς αἷμα τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ...

αὐτὴ ὡσαύτως ἡ ἱερὰ καὶ ἁγία τῆς Ῥώμης ἐκκλησία ἄκρον καὶ τέλειον πρωτεῖον καὶ ἀρχὴν ἐπὶ πᾶσαν τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν κατέχει· ἣν ἐξ αὐτοῦ τοῦ κυρίου ἐν τῷ μακαρίῳ Πέτρῳ τῷ τῶν ἀποστόλων ἄρχοντι, ἤτοι κορυφῇ, οὗ ὁ τῆς Ῥώμης ἀρχιερεύς έστι διάδοχος, μετὰ πλήρους ἐξουσίας παραδέξασθαι...

ἘΠΊΛΟΓΟΣ ΚΑΙ ΥΠΟΓΡΑΦῊ ΤΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ

...ἀξιοῦμεν δὲ τὴν μεγαλειότητα, ἵνα ἡμετέρα ἐκκλησία λέγῃ τὸ ἅγιον σύμβολον, ὡς ἔλεγε τοῦτο πρὸ τοῦ σχίσματος καὶ μέχρι τῆς σήμερον· καὶ ἵνα ἐμμένωμεν τοῖς ἡμετέροις ἐθίμοις... ὁμολογήσουσι καὶ στέρξουσι δικαίῳ τῆς βασιλείας ἡμῶν, ἐνώπιον τῆς σῆς μεγάλης ἁγιωσύνης· τὸ δὲ παρὸν γράμμα τῆς ἡμετέρας ἀναγνωρίσεως, ἀποδοχῆς, καὶ ὑποδοχῆς, καὶ ὁμολογίας, οἰκειοχείρως τῇ ἡμετέρα, θεοῦ χάριτι, βασιλικῇ ὑπογραφῇ ἐσημειωσάμεθα, καὶ τὸ σφράγισμα τοῦ ἡμετέρου κράτους κάτωθεν ἀπηωρήσαμεν.

Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων, Δούκας, Ἄγγελος, Κομνηνός, ὁ Παλαιολόγος.

 

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274; Mansi, Tom. XXIV, Col. 67–74.



Tuesday, June 2, 2026

Votum archiep. Materani de iustificatione apud SS. Œcumenicum Concilium Tridentinium (5 Iul. 1546)

 


Votum archiep. Materani de iustificatione apud SS. Œcumenicum Concilium Tridentinium (5 Iul. 1546) https://allmylinks.com/ProVaticanus
Concilium Tridentinum: Diariorum, Actorum, Epistularum, Tractatuum Nova Collectio, Tomus Quintus, Actorum Pars Altera, Edidit Societas Goerresiana Promovendis Inter Catholicos Germaniae Litterarum Studiis (Friburgi Brisgoviae: B. Herder - Typographus Editor Pontificius, MCMXI), sect. 112. Materanus in generali congregatione die 5. iulii 1546 [de primo statu iustificationis], pp. 287-291. Cf. https://www.google.com/books/edition/Concilium_Tridentinum_Actorum_pars_alter/EpFQAQAAMAAJ?hl=en&gbpv=1&dq=%22nullos+extra+ecclesiam+catholicam+existentes%22+acta&pg=PA287 Gratias ago tibi Deo per instrumenta de @WoodymCMAS et @musicarrangestudio9134 pro bono rei publicæ, cf. (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/watch?v=AEQjtdFHV0w & https://www.youtube.com/watch?v=uZE-FSQhP6E Ioannes Michael Cardinalis Saracenus (MDXCVIII–MDLXVIII) Ioannes Michael Saracenus (cognomine etiam Sarraceno vel Saracino designatus) fuit insignis Romanae Ecclesiae cardinalis, diplomatista, ac dioecesium administrator, qui aetate Reformationis Catholicae gravissimum in Curia Romana locum obtinuit. Ex archiepiscopo provinciali inter primarios Apostolicae Sedis iurisperitos, iudices, et inquisitores evectus est. Ortus, Iuventus, et Episcopatus (1498–1536) Neapoli die I Decembris anno MDXCVIII ex nobili et perantiqua familia (cui olim Garifalca cognomen fuerat) natus est. Cum autem belli calamitatibus gentis patrimonium ac feuda amissa essent, Ioannes Michael, ad sacra studia intentus, iuris civilis ac canonici scientia mox eminuit, atque primum ut archipresbyter Torellae ecclesiae deservivit. Mense Iunii anno MDXXXI, Clemens Papa VII eum Archiepiscopum Acheruntinum et Materanum elegit; sacra autem eius consecratio die XXIII Martii anno MDXXXVI Romae celebrata est. In Concilio Tridentino Constantia (1546–1549) Saraceni virtus ac firmitas maxime innotuerunt primis Concilii Tridentini actionibus. Cum acres essent contentiones inter Romanum Pontificem et Carolum V Imperatorem, Paulus Papa III decrevit concilium e civitate Tridenti (quae sub imperio erat) Bononiam (in dicionem pontificiam) transferre. Saracenus, licet imperialis subditus esset, summam Romano Pontifici fidem praestitit transferendae synodo acriter favendo. Quo facto, etsi Caesaris offensionem incurrit, summam apud Curiam Romanam auctoritatem sibi comparavit. Urbis Gubernator et Purpura Cardinalitia (1549–1551) Ob haec merita, Paulo Papa III defuncto, Sacrum Collegium Cardinalium anno MDXLIX Saracenum elegit Almae Urbis Romae Gubernatorem ac Administratorem tempore sede vacante. Succedens deinde Iulius Papa III non solum hoc munus confirmavit, sed mense Octobri anno MDLI eum Sanctae Romanae Ecclesiae Vice-Camerarium nominavit, oeconomicis iudicialibusque urbis negotiis praeficiendum. Paucis post diebus, in consistorio diei XX Novembris anno MDLI, cardinalari dignitate evectus est, accepto titulo Sanctae Mariae in Ara Coeli. Doctrinae Auctoritas: Sanctum Officium et Ultima Munera Cardinalis factus, Saracenus inter praecipuos iuris reformandi duces habitus est: Inquisitio Romana: Anno MDLXIII ad Supremam Sacram Congregationem Sancti Officii (Inquisitionem Romanam) ascitus est, ubi causis haeresis ac fidei diu praefuit. Acta Tridentina: Quia concilii initiorum probe conscius erat, ei mandatum est ut universa Concilii Tridentini acta colligeret, recognosceret, atque in formam officialem redigeret. Arbiter Curialis: Ut summus iudex, controversias de possessionibus ac iurisdictione inter antiquos ordines religiosos (praesertim inter Canonicos Regulares Lateranenses et Monachos Casinenses) composuit; praeterea in commissione octo cardinalium sedit ad causam criminalem Cardinalis Caroli Carafa examinandam. Conclavia et Posteritas Saracenus in quinque conclavibus successivis (utrisque anni MDLV, deinde annis MDLIX, MDLXV, et MDLXV–MDLXVI) magni momenti partes egit. In comitiis anni MDLIX, vir sagacissimus, die Nativitatis Domini e conclavi ante ultimam suffragationem discessit, palam dicens suffragium suum non amplius necessarium esse, cum iam securam perspiceret Cardinalis de' Medici (Pii Papae IV) electionem. Mense Octobri anno MDLXVI, ad ordinem Cardinalium Episcoporum promotus, Sedem Suburbicariam Sabinensem accepit. Antequam diem obiret (quod accidit Romae die XX Venice Aprilis anno MDLXVIII), maximum in historia Ecclesiae vestigium reliquit: ipse enim fuit principalis consecrator Michaelis Ghislieri, qui postea Pius Papa V creatus et in sanctorum album adscriptus est. Saraceni ossa Neapolim translata, in gentilitio sepulcro ad Sanctam Mariam a Formello quiescunt. #ExtraEcclesiamNullaSalus #Tridentine #SARACENI #dogma #Votum #Imperium #Magisterium #Baptismum #οἰκουμένη #Orthodoxia #SRE #ΧΡ #SPQR #PaulusIII #PiusIV #Matera #Acerenza https://youtu.be/iw7ZCFIi6Bs


CONCILIUM TRIDENTINUM
Diariorum, Actorum, Epistularum, Tractatuum Nova Collectio
TOMUS QUINTUS: ACTORUM PARS ALTERA
Societas Goerresiana, Friburgi Brisgoviae, MCMXI

112. Materanus in generali congregatione die 5. iulii 1546
[de primo statu iustificationis].

Votum Archiepiscopi Materani (Geronimo Seripando / Giovanni Michele Saraceni)
Text Ref: Conc. 62 f. 352v, or. Conc. 117 f. 13-18; Theiner I, 163-166.

— — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — —

‹Quod primum statum, sc. quando ex infideli fit fidelis accedendo ad fidem›.

Primo praesuppono, quod Deus plasmavit hominem illumque posuit in paradiso, ut operaretur in mandatis Dei, quorum finis est vita aeterna, essetque in arbitrio ipsius hominis servare mandata, ut consequatur vitam aeternam, vel non servare, ut consequatur poenam mortis aeternae. Genes. cap. 2 [15-17]: Tulit ergo Dominus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, praecepitque ei dicens: «Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni vel mali ne comedas; in quacumque die comederis ex eo, morte morieris». Ioan. [12, 49]: Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar, [50] et novi, quod mandatum eius vita aeterna est. Apostolus ad Rom. [6, 22]: Nunc autem liberati a peccato, servi vero facti Deo, habetis fructum vestrum ad sanctificationem, finem vero vitam aeternam.

Secundum praesuppositum, quod Deus post casum humanae naturae, quae de per se non poterat se erigere, donavit nobis Dominum nostrum Iesum Christum, ex cuius doctrina, fide et meritis haberemus remissionem peccatorum, si illa ex nostro libero arbitrio acceptaremus, quibus mediis homo erigitur et elevatur, ut sanetur. Act. 3 [30]: Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno. [31] Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israel et remissionem peccatorum. Ioan. cap. 3 [16]: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. [18] Qui credit in eum, non iudicatur, qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Ioan. cap. 14 [15]: Diligitis me? Mandata mea servate. [21] Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. [23] Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. [24] Qui non diligit me, sermonem meum non servat. [Ioan. 8, 51]: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

Quomodo infidelis progreditur ad iustificationem, dicit Clemens Papa I in epistola 3. ad Iacobum fratrem Domini: Haec enim via est vitam volentibus ingredi et summum iter bonorum operum pergentibus ad civitatem salutis. Si quis sane audiens sermonem veri prophetae velit recipere aut nolit amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua potestate; liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset, ut audientes ea iam non haberent potestatem aliud facere quam audierant: vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam. Aut si rursus ex audientibus nullus omnino reciperet: et hoc naturae vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret et alteri parti non daret locum. Nunc autem quia liberum est animo, in quam partem velit declinare iudicium suum et quam probaverit eligere viam; constat evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem. Igitur priusquam audiat quis, quod ei expedit, certum est quia ignorat, et ignorans vult et desiderat quod non expedit agere, propter quod per hoc non iudicatur.

Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc si permanerit in his erroribus, quibus dudum fuerat praeventus: recte iam vocabitur ad iudicium daturus poenas, quia vitae huius spatium, quod ad bene vivendum accepit, in ludibriis consumpserit errorum. Qui vero audiens haec libenter accipit et gratulatur, bonorum sibi doctrinam fuisse delatam, requirat intentius et discere non desinat, usquequo cognoscat, si vere est aliud saeculum, in quo bonis praemia praeparata sint, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat Deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. Ac de cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est praeparatam, demirans et stupens celerorum hominum errores et quod ante oculos positam veritatem nemo videat; ipse tamen gaudens super divitiis sapientiae, quas invenit, satiabitur his perfruatur et exercitio bonorum operum delectetur, festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, ubi etiam videre Deum regem omnium possit.

Quod poterit exemplificari in Zachaeo, Luc. cap. 19. Zachaeus enim erat infidelis, princeps publicanorum et sic peccatorum, et ipse dives, quibus difficile est intrare in regnum Dei. Illuminatus a gratia praeveniente, quae est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, Ioan. 1 [9], acceptando gratiam praevenientem desiderabat videre Iesum, quis esset, et non poterat, quia pusillus statura et peccator erat; adiuvante illum gratia Dei praecurrens cum illo desiderio ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum. Ascendit enim infidelis adiutus ista gratia Dei in elevationem mentis, contemplans bonitatem Dei, misericordiam et merita Christi; quem infidelem aspiciens Deus, confortans illum ad pugnam pro sua iustitia futura, vocat eum dicens: Zachace peccator [infidelis], quia volo manere tecum in domo tua; infidelis ille cognoscens hanc gratiam, ex suo libero arbitrio, prout Zachaeus fecit, acceptando hanc vocationem et promissionem de promissione Domini de morando in sua domo et in sua anima, statim sine aliqua contradictione et repugnatione festinans et gaudens excepit illum vidensque benignitatem suam ministrat, hospitatur et servit Altissimo, gratiaque ipsa Domini, quae iam praevenerat illum a principio et coadiuvata est illum ad acceptandum Dominum in domo sua, sequitur illum, semper perficiendo, compungitque eum; habens oculum ad benignitatem Domini, detestando malam vitam et bona sua omnia et divitias, in se reversus, poenitens se de peccatis commissis, recordatus dicti Dominici: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, et eleemosynis redim[ens] peccata sua ait infidelis, sicut Zachaeus stans dicit: Ecce Domine dimidium bonorum meorum do pauperibus — ecce opera caritatis et dilectionis Dei, et postea opera poenitentiae — et si quid fraudavero, reddo quadruplum. Ex quibus colligitur gratia praeveniens, coadiuvans et subsequens in fidem, liberum arbitrium ipsius infidelis illuminati non reluctantis, sed prompte acceptantis gratiam Dei, causata ex operibus virtutis, dando eleemosynam pauperibus, ibi: Ecce dimidium bonorum meorum etc.

Nec non apparet de poenitentia ipsius, cum dicat, quod de his quae defraudavit vult reddere quadruplum; apparet se detestasse et confessum fuisse suo ore proprio peccatum, cum dixerit, quia fraudavit, — et satisfactionem peccatorum, cum dicat se redditurum non solum tantundem, quod fraudavit, sed quadruplum. Dixit enim: Reddo quadruplum. Non remanet nunc aliud, nisi quod baptizetur, prout dixit Petrus in dicto cap. 2 [38] Act. Poenitentiam, inquit, agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti. Quibus omnibus peractis tunc et audiat vocem Domini dicentem, illum esse iustificatum per haec verba: Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae, — qui credidit et reputatum est ad iustitiam, et sic factum iustum. Et hoc quoad progressum iustificationis.

Ex quibus clare apparet, merita Christi salvatoris nostri applicari per fidem cum baptismo iuxta doctrinam Petri allegatam, et quod Deus dat illi gratiam praevenientem, coadiuvantem et subsequentem, et quod ex parte hominis requiritur, quod per liberum arbitrium non resistatur illuminationi et non resistatur gratiae Dei, sed cooperetur cum illa usque in finem, et quod ipsa iustificatio sit facere de infideli fidelem, de iniusto iustum. Et quod fides sit principium et radix iustificationis, quae de per se sola non sufficit ad iustificationem, sed informata ex operibus bonis iuxta doctrinam Iacobi in cap. 2 [17] suae canonicae, quoniam fides sine operibus mortua est, et ibi [21]: Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? [22] Vides quoniam fides cooperatur operibus illius et ex operibus fides consummata est, et impleta est scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. [24] Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum etc. Et ibi in dicta canonica per multa media probat, opera bona esse meritoria et necessaria ad iustificationem infidelis, quod probatur ex dicto Domini, Matthaei cap. 19 [29]: Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Et multa possent ad haec cumulari dicta sacrae scripturae, sed tantum adducam determinationes conciliorum ad hoc facientes. Concilium Arausicanum 2, cap. 18: Debetur merces bonis operibus si fiant. Conc. Constantinop. 6.: Cum ergo omnium scripturarum sanctarum paginae instrumentis bonorum operum refertae sint, et in sanctarum scripturarum campis possint inveniri arma, quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur, libuit nobis enumerare; qua enumeratione facta bonorum operum concilium dicit haec verba, videlicet: Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis, quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, in hoc praesenti saeculo tranquillam faciunt ducere vitam, et in diem iudicii reconsignata illa merces nobis a Domino recompensabiliter retribuetur, quam ipse promisit dicens: Quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt cum. Concilium Remense de fidei ratione, ut unusquisque iuxta intellectum suae capacitatis Domino largiente disceret et intelligeret atque operibus plene observaret. Concilium generale magnum sub Innoc. III dicit, Christum Dominum nostrum venturum in fine saeculi iudicare vivos et mortuos, et redditurum singulis secundum opera sua tam reprobis quam electis, qui omnes cum suis propriis corporibus resurgent, quae nunc gestant, ut recipiant secundum merita sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Concilium Florentinum de unione Armenorum dicit: Firmiter credit, profitetur et praedicat, nullos extra ecclesiam catholicam existentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes, sed in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis eius, nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati, tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solis in ea manentibus (ad salutem) ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae Christianae praemia aeterna parturiant.

Ad obiecta per concilium Milevitanum, Carthaginense, Africanum et Arausicanum 2., quod iustificatio debet tribui gratiae Dei et non operibus nostris: Licet potuissem dicere: Quod commune est, meum est, L. Servi election. § 1; L. In re communi. de servit. urb. praedio; attamen dico illud, quod Coelestinus Papa ait in sua epistola ad episcopos Galliae: Tanta enim erga omnes homines est bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Concilium Arausicanum secundum in capite finali haec verba dicit: Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. August. in Ps. 145: Fratres au forte erravi, quia dixi, rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem, haereditatem nostram futurum Deum? Spes mea es tu, portio mea in terra viventium; tu eris portio, eris tu possessio mea, et possidebis me, possessio Dei eris et possessio tua erit Deus, tu eris possessio eius, ut colaris ab eo, et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum et coleris a Deo; colit te ergo Deus, ut sis fructuosus, [quod et colis Deum, ut sis fructuosus]. Tibi bonum est, quod te colit Deus, bonum est tibi, quod tu colis Deum. Ex quibus potest dici, quod licet bona opera sint nobis a Deo donata et sic sunt Dei, tamen sunt nostra, quia nos fideliter, prout nobis sunt donata, illa exercemus et sic fideliter exercendo et in illis ambulando habemus meritum ex promissione, quam nobis fecit Deus.

Patet hoc per exempla. Delegatus ad universitatem causarum nihil proprium iurisdictionis habet, L. 1 § final. de officio eius, cui mandata est iurisdictio, quae inhaeret personae illius delegantis; sed tamen exercitium illius iurisdictionis delegatae est ipsius delegati, ita quod ex illa bona exercitatione delegatus habet et honorem et meritum. In naturalibus: arbor non potest sine virtute solis producere fructus, et tamen Dominus, Matth. cap. 7 [17] ait: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit, et sic attribuit ipsi arbori productionem fructuum bonorum vel malorum, idemque Dominus, Ioan. cap. 15 [1] ait, Deum Patrem esse agricolam, ipsum Christum esse vitem nosque palmites vitis, et dicit [5]: Ego sum vitis et vos palmites; qui manet in me et ego in eo, hic — sc. palmes — fert fructum multum. [2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Et attribuit fructus palmiti, non autem ipsi viti, sine qua palmes non potest fructum producere. Etiam ex experimento apparet. Nam si inseritur palmes uvae nigrae viti uvae albae, fructus illius palmitis provenientis a vite uvae albae sunt fructus uvae nigrae et non albae, prout vitis producebat prius fructus albos. Ex quibus dico, quod licet opera nostra bona sint ex gratia Dei, sunt et possunt dici nostra ex ipsa exercitatione facta cum fide et caritate Dei, et habent nobis producere merita vitae aeternae ex promissione Dei et merito Christi.

Dicunt aliqui, quod attribuendo opera bona nobis, extenuatur gloria Christi. Dico cum Basilio Magno in summa sua moralium cap. 4., quod sicut qui transgreditur mandata Domini, afflicit ignominia Dominum, quia videtur contemnere praecepta eius, ita qui operatur voluntatem et mandata ipsius, honorat et glorificat Deum — Ioannis dicentis: Ego te glorificavi in terra, opus perfeci, quod dedisti mihi ut facerem»; Matthaei [5, 16]: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est; et Apostoli ad Philipp.: Ut sitis sinceri et inoffensi ad diem Christi, pleni fructibus iustitiae, qui sunt per Iesum Christum in gloriam et laudem Dei.

Et haec quoad primum statum infidelis venientis ad iustificationem. Omnia tamen submitto et me iudicio sacrosanctae huius synodi et maxime D.re meor.um et R.mor.um meorum et D.ror.um theologorum.

Critical Variant Notes & Marginalia (Apparatus Criticus)

• Om. C. 117 — Quod primum statum, sc. quando ex infideli fit fidelis accedendo ad fidem.
• In margine eadem manu, om. C. 117: Illuminatio quae est gratia praeveniens.
• Migne cur. — Migne postu.
• In marg. Acceptatio vocationis, Mandata Dei, Vides, etc.
• Herschinus / Hinschius Decretales pseudo-Isid. variants noted for text corroboration.
• C. 117 adds pro ut Luc. 19, 5 descende.
• Textual reconstruction mirrors the critical edition of the Gorresgesellschaft (Tomus V).

 





Tuesday, May 26, 2026

SS. Œcumenici Concilii Tridentini Canones II et V de Baptismo

 


SRE ☧ SPQR

MAGISTERIVM Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Iesu Christi: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto”[Jo 3, 5] ad metaphoram aliquam detorserit: anathema sit... Si quis dixerit, baptismum liberum esse, hoc est non necessarium ad salutem: anathema sit. - Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Tridentinum, per magisterium SS. Pauli PP. III et Pii PP. IV, et imperium PSS. Caroli Augusti V approbatum, Sess. VII, Decretum primum [De sacramentis] Ad consummationem, 3 Mar. 1547, Canones de sacramento baptismi, Can. II et V; Mansi, Tom. XXXIII, Col. 53; Denzinger, n. 858, 861.
Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Camara pro bono rei publicæ, cf. (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/@Jupisoft #Magisterium #Dogma #ExtraEcclesiamNullaSalus #Tridentine #Traditio #PiusIV #PaulusIII #Baptisma #βάπτισμα #Imperium #Apostolica #Roma #Orthodoxia #οἰκουμένη #SRE #ΧΡ #SPQR #Byzantine #Catholica #Latine https://youtu.be/ex_pg3R4VsI

Monday, February 16, 2026

Dogma de Fide Orthodoxa: Spiritus Veritatis ab isto Christo similiter sicut ex Deo Patre procedit


Dogma de Fide Orthodoxa: Spiritus Veritatis ab isto Christo similiter sicut ex Deo Patre procedit

SRE ☧ SPQR
MAGISTERIVM
https://www.zazzle.com/ProVaticanus

https://www.zazzle.com/dogma_de_fide_orthodoxa_photo_print-256296131907359248 ὅταν δὲ λέγηι περὶ τοῦ πνεύματος «ἐκεῖνος ἐμὲ δοξάσει,» νοοῦντες ὀρθῶς οὐχ ὡς δόξης ἐπιδεᾶ τῆς παρ' ἑτέρου φαμὲντὸν ἕνα Χριστὸν καὶ υἱὸν τὴν παρὰ τοῦ ἁγίου πνεύματος δόξαν ἑλεῖν, ὅτι μηδὲ κρεῖττον αὐτοῦ καὶ ὑπὲρ αὐτὸν τὸ πνεῦμααὐτοῦ. ἐπειδὴ δὲ εἰς ἔνδειξιν τῆς ἑαυτοῦ θεότητος ἐχρῆτο τῶι ἰδίωι πνεύματι πρὸς μεγαλουργίας, δεδοξάσθαι παρ' αὐτοῦφησιν, ὥσπερ ἂν εἰ καί τις λέγοι τῶν καθ' ἡμᾶς περὶ τῆς ἐνούσης ἰσχύος αὐτῶι τυχὸν ἢ γοῦν ἐπιστήμης τῆς ἐφ' ὁτωιοῦνὅτι δοξάσουσί με. εἰ γὰρ καὶ ἔστιν ἐν ὑποστάσει τὸ πνεῦμα ἰδικῆι καὶ δὴ καὶ νοεῖται καθ' ἑαυτό, καθὸ πνεῦμά ἐστιν καὶοὐχ υἱός, ἀλλ' οὖν ἐστιν οὐκ ἀλλότριον αὐτοῦ. «πνεῦμα» γὰρ «ἀληθείας» ὠνόμασται καὶ ἔστιν Χριστὸς ἡ ἀλήθεια καὶπροχεῖται παρ' αὐτοῦ καθάπερ ἀμέλει καὶ ἐκ τοῦ θεοῦ καὶ πατρός. ἐνεργῆσαν τοιγαροῦν τὸ πνεῦμα καὶ διὰ χειρὸς τῶνἁγίων ἀποστόλων τὰ παράδοξα μετὰ τὸ ἀνελθεῖν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν εἰς τὸν οὐρανὸν ἐδόξασεν αὐτόν. ἐπιστεύθη γὰρ ὅτι θεὸς κατὰ φύσιν ἐστίν, πάλιν αὐτὸς ἐνεργῶν διὰ τοῦ ἰδίου πνεύματος. διὰ τοῦτο καὶ ἔφασκεν ὅτι ἐκ «τοῦ ἐμοῦ λήψεται καὶ ἀπαγγελεῖ ὑμῖν.» καὶ οὔτι που φαμὲν ὡς ἐκ μετοχῆς τὸ πνεῦμά ἐστιν σοφόν τε καὶ δυνατόν. παντέλειον γὰρ καὶ ἀπροσδεές ἐστιν παντὸς ἀγαθοῦ. ἐπειδὴ δὲ τῆς τοῦ πατρὸς δυνάμεως καὶ σοφίας, τουτέστιν τοῦ υἱοῦ, πνεῦμά ἐστιν, αὐτόχρημα σοφία ἐστὶ καὶ δύναμις. Cum dicit «ille me glorificabit,» hoc rectissime sentientes unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus eius nec melior nec superior illo est. Sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suæ deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quema(d)modum siquis de hominibus adseveret quod virtus sua vel disciplina quæ habet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus et eius intellegatur in persona proprietas iuxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam «Spiritus» appellatus est «Veritatis», et veritas Christus est; unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, Dominum glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in cælum. Nam creditus est Christus, natura Deus existens, per suum Spiritum virtutes efficiens; ideoque dicebat: «de meo accipiet et annuntiabit vobis.» Nam paternæ virtutis et sapientiæ, id est Filii, Spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Ephesenum I, Actio II, 23 Iun. 431 AD. Epistula III Sancti Cyrilli Alexandrini ad Nestorem, § X, per magisterium SS. Cælestini PP. I, et imperium PSS. Theodosii Augusti II approbatum; Mansi, Tom. IV, Col. 1079-1082. Εἴ τις ἀντιποιεῖται τῶν ἀσεβῶν συγγραμμάτων Θεοδωρήτou, τῶν κατὰ τῆς ἀληθοῦς πίστεως καὶ τῆς ἐν Ἐφέσῳ πρώτης καὶ ἁγίας συνόδου καὶ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ πάντῶν, ὧν συνεγράψατο ὑπὲρ Θεοδώρου καὶ Νεστορίου τῶν δυσσεβῶν καὶ ὑπὲρ ἄλλων τῶν τὰ αὺτὰ τοῖς προειρημέvoις Θεοδώρῳ καὶ Νεστορίῳ φρονούντων καὶ δεχομένων αὐτούς καὶ τὴν αὐτῶν ἀσέβειαν, καὶ δι᾽ αὐτῶν ἀσεβεῖς χαλεῖ τοὺς τῆς ἐκκλησίας διδασκάλους, τοὺς καθ᾽ ὑπόστασιν τὴν ἕνωσιν τοῦ Θεοῦ λόγου φρονοῦντας˙ καὶ εἴπερ οὐκ ἀναθεματίζει τὰ εἰρημένα ἀσεβῆ συγγράμματα καὶ τοὺς τὰ ὅμοια τούτοις φρονήσαντας ἢ φρονοῦντας, καὶ πάντας δὲ τοὺς τράψαντας κατὰ τῆς ὀρθῆς πίστεως, ἢ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ ἐν τῇ τοιαύτῃ ἀσεβείᾳ τελευτήσαντας, ὁ τοιοῦτος ἀνάθεμα ἔστω. Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quaæ contra rectam fidem et contra primam Ephesinam synodum et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quæ conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem prædictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores ecclesiæ, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea et eosqui similia sapuerunt vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis anathema sit. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Constantinopolitanum II, Actio VIII, 2 Iun. 553 A.D., Canon XIII, per magisterium SS. Vigilii PP. I, Pelagii PP. I, Pelagii PP. II, Gregorii Magni PP. I, et imperium PSS. Iustiniani Magni Augusti I approbatum; Mansi, Tom. IX, Col. 385-386. Cf. https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101078252085&seq=506 & https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101078252069&seq=209 #Filioque #Dogma #Roma Ago tibi gratis Deo per instrumenta de IMC pro bono rei publicæ (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/@Jupisoft


Sunday, June 22, 2025

SVPREMATVS ET INFALLIBILITAS SEDIS APOSTOLICÆ ROMÆ EX SS. AGATHONE PP. I ET ŒCVMENICO CONCILIO VI


Excerpta per magisterium Sanctissimi Agathonis Papae Primi ex Acta Sacrosancti Concilii Constantinopolitani Tertii Oecumenici.
Ἐκλογαὶ διὰ τοῦ μαγιστερίου τοῦ ἁγιωτάτου πάπα Ἀγάθωνος τοῦ πρώτου ἐκ τῶν Πράξεων τῆς ἁγιωτάτης καὶ οἰκουμενικῆς συνόδου τῆς ἐν Κωνσταντινουπόλει τῆς τρίτης.
I.

Lectio Epistolae Sanctissimi Agathonis Papae Primi «Consideranti mihi de humana vita» ad Augustos Imperatores: Constantinum Quartum Majorem, Heraclium et Tiberium Minores, fratres eius, (lecta in Actione Quarta Sacrosancti Concilii Constantinopolitani Tertii Oecumenici, die Quinto Decimo mensis Novembris, Anno Domini Sescentesimo Octogesimo):
Ideoque Christianissimi domini et filii, secundum piissimam jussionem a Deo protegendae mansuetudinis vestrae pro obedientia quam debuimus, non pro confidentia eorum scientiae [superabundantis] quos dirigimus, praesentes confamulos nostros, Abundantium, Joannem, et Joannem, reverendissimos fratres nostros episcopos, Theodorum et Georgium dilectissimos filios nostros presbyteros, cum dilectissimo filio nostro Joanne diacono, et Constantino subdiacono sanctae hujus spiritualis matris apostolicae sedis, nec non et Theodorum presbyterum legatum sanctae Ravennatis Ecclesiae, et religiosos servos Dei monachos, cum supplici cordis devotione curavimus demandare. Nam apud homines in medio gentium positos, et de labore corporis quotidianum victum cum summa haesitatione conquirentes, quomodo ad plenum poterit inveniri Scripturarum scientia, nisi quod quae regulariter a sanctis atque apostolicis praedecessoribus, et venerabilibus quinque conciliis definita sunt, cum simplicitate cordis et sine ambiguitate a Patribus traditae fidei conservamus, unum ac praecipuum bonum habere semper optantes atque studentes, ut nihil de eis quae regulariter definita sunt minuatur, nihil mutetur vel augeatur, sed eadem et verbis et sensibus illibata custodiantur? Quibus portitoribus et testimonia aliquorum sanctorum Patrum, quos haec apostolica Christi Ecclesia suscipit, cum eorum libris tradidimus, ut facultatem suggerendi a benignissimo vestrae Christianitatis imperio consecuti, ex his duntaxat satisfacere studeant, dum imperialis mansuetudo praeceperit quid haec spiritalis mater eorum ac a Deo propagati imperii apostolica Christi Ecclesia credat et praedicet, non per eloquentiam saecularem, quae nec suppetit idiotis hominibus, sed per sinceritatem apostolicae fidei, in qua et ab incunabulis edocti usque in finem propagatori vestri Christiani imperii, coeli Domino, omnes nobiscum deprecamur servire atque obedire. Licentiam proinde eis sive auctoritatem dedimus apud tranquillissimum vestrum imperium, dum jusserit ejus clementia simpliciter satisfaciendi, in quantum eis duntaxat injunctum est, ut nihil profecto praesumant augere, minuere vel mutare, sed traditionem hujus apostolicae sedis, ut a praedecessoribus apostolicis pontificibus instituta est, sinceriter enarrare.

*****

Haec est apostolica atque evangelica traditio, quam tenet spiritalis vestri felicissimi imperii mater apostolica Christi Ecclesia. Haec est mera confessio pietatis. Haec est Christianae religionis vera atque immaculata professio, quam non humana adinvenit versutia, sed Spiritus sanctus per apostolorum principes docuit. Haec est firma et irreprehensibilis sanctorum apostolorum doctrina, cujus sincerae pietatis integritas quoadusque libere praedicatur, in republica Christiana vestrae tranquillitatis imperium tuetur stabilitur, et exsultat*, et felix (ut perfecte confidimus) demonstrabit. Credite humillimo mihi, Christianissimi domini filii, quia pro stabilitate et exsultatione ejus, has cum fletibus preces effundo. Et haec (licet indignus et exiguus) sinceriter diligendo**, praesumo consulere, quia vestra a Deo concedenda victoria nostra salus est, vestrae tranquillitatis felicitas nostra laetitia est, vestrae mansuetudinis sospitas nostrae parvitatis securitas est. Et ideo cum corde contrito et profluentibus lacrymis, mente prostratus exoro, porrigere dignemini clementissimam dexteram apostolicae doctrinae, quam cooperator piorum laborum vestrorum beatus Petrus apostolus tradidit, ut non sub modio condatur, sed tuba clarius in toto orbe praedicetur: quia ejus vera confessio a Patre de coelis est revelata, pro qua a Domino omnium beatus esse pronuntiatus est Petrus: qui et spirituales oves Ecclesiae ab ipso Redemptore omnium, terna commendatione pascendas suscepit; cujus annitente praesidio, haec apostolica ejus Ecclesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est, cujus auctoritatem, utpote apostolorum omnium principis, semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales synodi fideliter amplectentes, in cunctis secutae sunt, omnesque venerabiles Patres apostolicam ejus doctrinam amplexi, per quam et probatissima Ecclesiae Christi luminaria claruerunt: et sancti quidem doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt, haeretici autem falsis criminationibus ac derogationum odiis insecuti. Haec est apostolorum Christi viva traditio, quam ubique ejus tenet Ecclesia, quae praecipue diligenda atque fovenda, et fiducialiter praedicanda est, quae per veridicam confessionem Deo conciliat, quae et Christo Domino commendabilem facit, quae clementiae vestrae Christianum conservat imperium, quae a coeli Domino largas victorias vestrae piissimae fortitudini confert, quae comitatur in praeliis, et expugnat adversos; quae vestrum a Deo propagatum imperium ubique ut murus inexpugnabilis protegat***, quae terrorem in contrarias nationes immittat, et ira divina percellat, quae et in bellis triumphales palmas de hostium dejectione atque subjectione coelitus tribuat, et in pace securum et hilarem vestrum fidelissimum principatum semper custodiat. Haec est enim verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis vivaciter tenuit ac defendit haec spiritalis mater vestri tranquillissimi imperii, apostolica Christi Ecclesia: quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, sed ut ab exordio fidei Christianae, percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, quam suorum discipulorum principi in sacris Evangeliis fatus est: ‘Petre, Petre, inquiens, ecce Satan expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum; ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.’**** Consideret itaque vestra tranquilla clementia, quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse semper, cunctis est cognitum: quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere.


Ἀνάγνωσις ἐπιστολῆς τοῦ Ἁγίου πάπα Ἀγάθωνος τοῦ πρώτου «Μελετῶν ἐμοὶ περὶ τῆς ἀνθρωπίνης ζωῆς» πρὸς τοὺς αὐγούστους αὐτοκράτορας· Κωνσταντῖνον τὸν τέταρτον τὸν μέγαν, Ἡράκλειον καὶ Τιβέριον τοὺς ἐλάσσοντας, ἀδελφοὺς αὐτοῦ, (ἀναγνωσθεῖσα ἐν τῇ τετάρτῃ συνεδρίᾳ τοῦ ἁγίου τριοῦ οἰκουμενικοῦ συνόδου τῆς Κωνσταντινουπόλεως, τῇ πέμπτῃ καὶ δέκα τῆς μηνὸς Νοεμβρίου, ἔτους Κυρίου ἑξακοσιοστοῦ ὀγδοηκοστοῦ):

Καὶ διὰ τοῦτο, χριστιανικώτατοι δεσπόται καὶ τέκνα, κατὰ τὴν εὐσεβεστάτην κέλευσιν τῆς θεοσκεπάστου ὑμῶν ἡμερότητος ἕνεκεν ὑπακοῆς, ἧς ὠφείλομεν, οὐχ ἕνεκεν παῤῥησίας τῶν εἰς αὐτοὺς [ἴσ. τῆς ἐν αὐτοῖς] περισσευούσης εἰδήσεως, οὓς στέλλομεν, τοὺς παρόντας συνδούλους ἡμῶν Ἀβουνδάντιον, Ιὠάννην, καὶ Ιὠάννην, τοὺς εὐλαβεστάτους ἀδελφοὺς ἡμῶν καὶ ἐπισκόπους, Θεόδωρον καὶ Γεώργιον τὰ ἀγαπητὰ ἡμῶν τέκνα, τοὺς πρεσβυτέρους, μετὰ τοῦ ἀγαπητοῦ ἡμῶν τέκνου Ιὠάννου τοῦ διακόνου, καὶ Κωνσταντίνου τοῦ ὑποδιακόνου· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ Θεοδώρου τοῦ πρεσβυτέρου λεγάτου τῆς ἁγίας Ἐκκλησίας Ρἁβέννης, καὶ τοὺς θεοσεβεστάτους δούλους τοῦ Θεοῦ τοὺς μοναχοὺς μετὰ καθοσιώσεως ἱκετευτικῆς καρδίας ἐφρωντίσαμεν ἀποστεῖλαι. Παρὰ γὰρ ἀνθρώποις ἐν μέσῳ ἐθνῶν τυγχάνουσι, καὶ ἀπὸ σωματικοῦ μόχθου τὴν τροφὴν μετὰ μεγάλου δισταγμοῦ ποριζομένοις, πῶς εἰς τὸ πλῆρες δυνήσεται εὑρεθῆναι ἡ τῶν Γραφῶν εἴδησις; εἰ μὴ ὅτι κανονικῶς ἀπὸ τῶν ἁγίων τῶν προηγησαμένων καὶ τῶν ἁγίων πέντε συνόδων ἅπερ ὡρισμένα εἰσὶν, ἐν ἁπλότητι καρδίας, καὶ ἀναμφιβόλως ἀπὸ τῆς παραδοθείσης παρὰ τῶν Πατέρων πίστεως φυλάττομεν, ἓν καὶ ἐξαίρετον ἔχειν διὰ παντὸς εὐχόμενοί τε καὶ σπεύδοντες, ἵνα μηδὲν παρὰ τὰ κανονικῶς ὁρισθέντα μειωθῇ, μηδὲν ἀλλαγῇ, ἢ προστεθῆ, ἀλλὰ ταῦτα καὶ ῥήμασι, καὶ νοήμασιν ἀπαράτρωτα φυλαχθῶσιν. Οἷς τισι διακομισταῖς καὶ χρησεις τινὰς τῶν ἁγίων Πατέρων, οὓς ἐδέξατο αὕτη [ταύτη] ἡ ἀποστολικὴ τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησία, μετὰ τῶν βιβλίων αὐτῶν παραδεδώκαμεν· ὅπως εὐπορίας τυχόντες τοῦ ἀναφέρειν ἀπὸ τοῦ εὐμενοῦς ὑμῶν καὶ Χριστιανικωτάτου κράτους ἐκ τούτων μόνον ἀπολογήσασθαι σπεύσωσι, ἐπ' ἄν ἡ βασιλικὴ ἡμερότης προστάξῃ, τί αὕτη [ταύτη] ἡ πνευματικὴ μήτηρ τοῦ θεοκατορθώτου ὑμῶν κράτους, ἡ τοῦ Χριστοῦ ἀποστολικὴ Ἐκκλησία πιστεύει, καὶ κηρύσσει οὐ διὰ κοσμικῆς εὐγλωττίας, ἥτις οὐδὲ ἰδιώταις ἀνθρώποις βοηθεῖ, ἀλλὰ δι' ἀκεραιότητος τῆς ἀποστολικῆς πίστεως, ἐν ᾗ καὶ ἐκ σπαργάνων ἀνατραφέντες μέχρι τέλους τῷ κατορθωτῇ τοῦ Χριστιανικωτάτου ὑμῶν κράτους τῷ Κυρίῳ τοῦ οὐρανοῦ πάντας σὺν ἡμῖν ἱκετεύομεν δουλεύειν καὶ φυλάττεσθαι. 

*****
Αὕτη ἐστὶν ἡ ἀποστολικὴ καὶ εὐαγγελικὴ παράδοσις, ἣν κρατεῖ ἡ πνευματικὴ μήτηρ τοῦ εὐτυχεστάτου ὑμῶν κράτους, ἡ ἄποστολικὴ τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησία. Αὕτη ἐστὶν ἡ καθαρὰ τῆς εὐσεβείας ὁμολογία. Αὕτη ἐστὶν ἡ τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως ἀληθὴς, καὶ ἀμώμητος ὁμολογία· ἤνπερ οὐκ ἀνθρωπίνη ἐφεῦρε πανουργία, ἀλλὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον διὰ τῶν κορυφαίων τῶν ἀποστόλων ἐδίδαξεν. Αὕτη ἐστὶν ἡ βεβαία καὶ ἀνεπίληπτος τῶν ἁγίων ἀποστόλων διδασκαλία, ἧστινος εἰλικρινοῦς εὐσεβείας τὸ ἀκέραιον μέχρις ὅτου παῤῥησιαστικῶς κηρύττεται ἐν τῇ τῶν Χριστιανῶν πολιτείᾳ, τῆς ὑμετέρας γαληνότητος τὸ κράτος φυλάττει, καὶ σταθεροποιεῖ καὶ ὑψοῖ, καὶ ὡς τελείως θαῤῥοῦμεν, εὐτυχὲς ἀποδείξει. Πιστεύσατε ἐμοὶ τῷ ταπεινῷ, Χριστιανικώτατοι δεσπόται καὶ τέκνα, ὅτι ὑπὲρ τῆς στεῤῥότητος καὶ τοῦ ὑψώματος αὐτοῦ ταῦτα μετὰ ὀδυρμῶν ἐκχέω τὰς ἱκεσίας. Καὶ ταῦτα συμβουλεύειν εἰ καὶ ἀνάξιος καὶ ἐλάχιστος, γνησίως ἀγαπῶν προπετεύομαι· ὅτι ἡ ἐκ Θεοῦ δωρηθείσα ὑμῖν νικη, ἡμετέρα σωτηρία ἐστί, καὶ τῆς ὑμετέρας γαληνότητος ἡ εὐτυχία, ἡμετέρα εὐφροσύνη ἐστί· καὶ τῆς ὑμετέρας πρᾳότητος ἡ ῥῶσις, τῇ ἡμετέρᾳ σμικρότητι εὐθυμία ἐστὶ. Καὶ κατὰ τοῦτο μετὰ συντετριμμένης καρδίας, καὶ τοῖς τῆς διανοίας προχεομένοις δάκρυσι προσπίπτων δυσωπῶ, ἐκτεῖναι καταξιώσατε τὴν φιλάνθρωπον δεξιὰν τῇ ἀποστολικῇ διδασκαλίᾳ, ἥντινα ὁ συνεργὸς τῶν εὐσεβῶν ὑμῶν μόχθων, ὁ μακάριος Πέτρος ὁ ἀπόστολος παραδέδωκεν· οὐχ ἵνα συγκλεισθῇ ὑπὸ τὸν μόδιον, ἀλλὰ σάλπιγγος λαμπρότερον ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ κηρυχθῆσεται· ὅτι ἡ αὐτοῦ ἀληθὴς ὁμολογία, ἀπὸ τοῦ Πατρὸς ἐκ τῶν οὐρανῶν ἀπεκαλύφθη· ἧς ἕνεκεν ἀπὸ τωῦ Κυρίου τῶν ὅλων μακάριος εἶναι ἀπεφάνθη ὁ Πέτρος· ὃς καὶ τοῦ ποιμαίνειν τὰ πνευματικὰ πρόβατα τῆς Ἐκκλησίας ἀπ' αὐτοῦ τοῦ Λυτρωτοῦ τῶν πάντων τῇ τρίτῃ παραθέσει ἐδέξατο· οὗτινος ἐπινεύσαντος τῇ βοηθείᾳ, αὕτη ἡ ἀποστολικὴ αὐτοῦ Ἐκκλησία, καὶ αἱ καθολικαὶ σύνοδοι πιστῶς περιπτυσσόμεναι, ἐν πᾶσιν ἠκολούθησαν, καὶ πάντες οἱ σεβάσμιοι Πατέρες τὴν ἀποστολικὴν αὐτοῦ ἐπεσπάσαντο [ Pro ἐπησπάσαντο] διδασκαλίαν, δι' ἧς καὶ δεδοκιμασμένοι τῆς Ἐκκλησίας τοῦ Χριστοῦ φωστῆρες ἔλαμψαν. Καὶ οἱ μὲν ἅγιοι διδάσκαλοι ὀρθόδοξοι ἐσεβάσθησαν καὶ ἠκολούθησαν· οἱ δὲ αἱρετικοὶ τοῖς πλαστοῖς ἐγκλήμασι καὶ μίσεσιν ἀφαιρέσεων ἐπηκολούθησαν. Αὕτη ἐστὶν ἡ τῶν ἀποστόλων τοῦ Χριστοῦ ζῶσα παράδοσις, ἥν τινα μέχρι τοῦ παρόντος ἡ αὐτοῦ κρατεῖ Ἐκκλησία, ἥτις ἐξαιρέτως ἀγαπωμένη, καὶ θαλπομένη, καὶ παῤῥησιαστικῶς κηρυχθεῖσα· ἥτις διὰ τῆς ἀληθοῦς ὁμολογίας τῷ Θεῷ καταλλάσσει· ἥτις τῷ Δεσπότῃ Χριστῷ παρατίθεται· ἥτις τῆς εὐσεβείας ὑμῶν τὸ Χριστιανικώτατων διαφυλάττει κράτος· ἥτις ἀπὸ τοῦ Δεσπότου τοῦ οὐρανοῦ δαψιλεῖς νίκας τῇ ἀνδρείᾳ τῆς ὑμετέρας εὐσεβείας συνεισάγει· ἥτις συνοδεύει ἐν τοῖς πολέμοις, καὶ ἐκπολεμεῖ τοὺς ἐναντίους, τὸ ὑμέτερον θεοκατόρθωτον κράτος πανταχοῦ ὡς ἀκαταμάχητον τεῖχος περισκέπει· ἥτις φόβον τοῖς ἐναντίοις ἔθνεσιν ἐμβάλλει [L., ἐμβάλλοι], καὶ τῇ θείᾳ ὀργῇ τιμωρεῖται [L., τιμωρῆσαιτο]· ἥτις καὶ ἐν πολέμοις τὰ τῆς νίκης βραβεῖα περὶ τῆς τῶν πολεμίων καταστροφῆς καὶ ὑποταγῆς [ἴσ. ἐπὶ τῇ τῶν πολεμίων καταστροφῇ, καὶ ὑποταγῇ] οὐρανόθεν παράσχοι· καὶ ἐν εἰρήνῃ καὶ ἱλαρότητι ἀμέριμνον τὴν ὑμετέραν ἀληθῶς πιστοτάτην βασιλείαν διαφυλάξοι. Αὕτη δέ ἐστι τῆς ἀληθοῦς πίστεως ὁ κανων· ἥν τινα καὶ ἐν τοῖς εὐτυχήμασι, καὶ ἐν τοῖς ἐναντίοις θερμῶς ἐκράτησε καὶ ἐξεδίκησεν αὕτη ἡ πνευματικὴ μήτηρ τοῦ ὑμετέρου γαληναίου κράτους ἡ ἀποστολικὴ τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησία· ἥτις διὰ τῆς χάριτος τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ ἀπὸ τῆς ὁδοῦ τῆς ἀποστολικῆς παραδόσεως οὐδέποτε πλανηθῆναι δείκνυται· οὔτε τοῖς τῶν αἱρετικῶν καινισμοῖς στρεβλωθεῖσα ὑπέπεσεν, ἀλλὰ καθὼς ἐκ προοιμίων τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως παρέλαβεν ἀπὸ τῶν ἰδίων αὐθεντῶν τῶν κορυφαίων τοῦ Χριστοῦ ἀποστόλων, ἀπαράτρωτος μέχρι τέλους μένει κατὰ τὴν τοῦ Κυρίου αὐτοῦ τοῦ Σωτῆρος θείαν παραγγελίαν [L., ἐπαγγελίαν], ἣν τῷ ἐξάρχῳ τῶν ἑαυτοῦ μαθητῶν ἐν τοῖς Εὐαγγελίοις ὡμολόγησε φήσας· « Πέτρε, Πέτρε, ἰδοὺ ὁ Σατανᾶς ἐζήτησε τοῦ σινιάσαι ὑμᾶς, ὡς ὁ σινιάζων τὸν σῖτον· ἐγὼ δὲ περὶ σοῦ ἠρώτησα, ἵνα μὴ ἐκλείψῃ [ἄλλ' ἐκλείπῃ] ἡ πίστις σου. Καὶ σύ ποτε ἐπιστραφὴς στήριζε τοὺς ἀδελφούς σου. » Κατανοήσει τοίνυν ἡ ὑμετέρα γαληναία φιλανθρωπία, Ἐπειδὴ ὁ Κύριος καὶ Σωτὴρ πάντων, οὗτινος ἡ πίστις ἐστὶν, ὃς τὴν πίστιν Πέτρου μὴ ἐκλεῖψαι ὑπέσχετο, τοῦτον ὑπέμνησε τοὺς ἑαυτοῦ στηρίζειν ἀδελφούς· ὅπερ τοὺς ἀποστολικοὺς ἀρχιερεῖς τὴν ἐμὴν ἐλαχιστίαν προηγησαμένους παῤῥησιαστικῶς ἀεὶ πεποιηκέναι πᾶσιν ἐγνώσθη· ὧν τινων καὶ ἡ ἐμὴ σμικρότης, εἰ καὶ ἄνισος καὶ ἐλαχίστη, ὅμως ἕνεκεν τῆς προσληφθείσης ἐκ τῆς θείας ῥοπῆς διακονίας ἀκόλουθος ἐπιθυμεῖ ὑπάρχειν. 


-SS. Oecumenicum Concilium Constantinopolitanum III sub SS. Agathone PP. I, Actio IV, 15 Nov. 680 A.D.; Mansi, Tom. XI, Col. 235-238; 239-242.

II.

Lectio Sermonis Acclamatorii, qui Prosphoneticus dicitur, a Sancto et Universali Concilio ad Piissimum et Christo Dilectum Constantinum Imperatorem (Dicta in Actione Duodevicesima, die Sextodecimo mensis Septembris, Anno Domini Sexcentesimo Octogesimo Primo):
Summus nobiscum concertabat Apostolorum princeps; illius enim imitatorem et sedis successorem habuimus fautorem et divini sacramenti illustrantem per litteras. Confessionem tibi a Deo scriptam illa Romana antiqua civitas obtulit, et dogmatum diem a vespertinis partibus extulit charta, et atramentum videbatur, et per Agathonem Petrus loquebatur, et cum omnipotenti Corregnatore pius imperator simul decernabas ut, qui a Deo decretus es.

Ἀνάγνωσις λόγου προσφωνητικοῦ παρὰ τῆς ἁγίας καὶ οἰκουμενικῆς ἕκτης συνόδου πρὸς τὸν εὐσεβέστατον καὶ φιλόχριστον βασιλέα Κωνσταντῖνον (Ῥηθέντα ἐν τῇ ὀγδόῃ καὶ δεκάτῃ πράξει, τῇ ἑκκαιδεκάτῃ τοῦ μηνὸς Σεπτεμβρίου, ἔτει Κυρίου χ´π᾽): 
ὁ δὲ κορυφαιότατος ἡμῖν συνηγωνίζετο πρωταπόστολος·
τὸν γὰρ ἐκείνου μιμητὴν καὶ τῆς καθέδρας διάδοχον εἴχομεν,
ὑπαλείφοντα καὶ τὸ τῆς θεολογίας μυστήριον διὰ γραμμάτων ἐκφαίνοντα.
ὁμολογίαν σοι θεοχάρακτον ἡ Ῥώμη πόλις ἡ πρεσβῦτις ἀνέτεινε, καὶ
τὴν τῶν δογμάτων ἡμέραν ἐκ τῆς ἑσπέρας ἀνέτειλε,
χάρτης, καὶ μέλαν ἐφαίνετο,
καὶ δι’ Ἀγάθωνος ὁ Πέτρος ἐφθέγγετο·
καὶ τῷ συμβασιλεύοντι παντοκράτoρι βασιλοῦς [βασιλεύς] αὐτοκράτωρ συνεψηφίζω · σὺ Θεοψήφισε .
SS. Oecumenicum Concilium Constantinopolitanum III, Actio XVIII, 16 Sept 681 A.D., Mansi, Tom. XI, Col. 665-666.
III.
Lectio Epistolae Patrum Sacrosanctae Oecumenicae Synodi Sextae ad Sanctissimum Agathonem Papam Primum (Lecta in Actione Duodevicesima, die Sextodecimo mensis Septembris, Anno Domini Sexcentesimo Octogesimo Primo):

EXEMPLUM LITTERARUM missarum a sancto et universali sexto concilio ad Agathonem sanctissimum et beatissimum papam senioris Romae. Sanctum et universale concilium, quod per Dei gratiam et piam sanctionem piissimi ac fidelissimi magni imperatoris Constantini congregatum est in hac a Deo conservanda et regia Constantinopoli nova Roma in secreto sacri palatii dicto Trullo, sanctissimo ac beatissimo papae senioris Romae Agathoni in Domino salutem.

Maximi morbi majoribus indigent auxiliis, ut scitis, beatissimi: atque idcirco Christus verus Deus noster, virtus vere rerum omnium conditrix et gubernatrix, sapientem dedit medicum, vestram a Deo honoratam sanctitatem, contagia haereticae luis fortiter propulsantem remediis orthodoxiae, ac valetudinis robur membris Ecclesiae largientem. Itaque tibi, ut primae sedis antistiti universalis ecclesiae, quid agendum sit relinquimus, stanti super firmam fidei petram libenter, perlectis verae confessionis litteris a vestra paterna beatitudine ad piissimum imperatorem missis: quas ut a summo apostolorum vertice divine perscriptas agnoscimus, per quas exortam nuper multiplicis erroris haereticam sectam depulimus, Constantino nobis ad decernendum hortatore, qui divine imperat, sceptraque clementissime regit, quo adjutore, impietatis errorem evertimus, haereticorum nefariam doctrinam quasi obsidione adorti. 


Ἀνάγνωσις τῆς Ἐπιστολῆς τῶν Πατέρων τῆς Ἱερωτάτης καὶ Οἰκουμενικῆς Ἑκτῆς Συνόδου πρὸς τὸν Ἁγιώτατον Πάπαν Ἀγάθωνα τὸν Πρῶτον (Ἀνεγνώσθη ἐν τῇ Ὀγδοηκαιδεκάτῃ Πράξει, τῇ Ἑκκαιδεκάτῃ τοῦ μηνὸς Σεπτεμβρίου, Ἔτει Κυρίου Ἑξακοσιοστῷ ὀγδοηκοστῷ πρώτῳ):
γραμμάτων παρὰ τῆς ἁγίας καὶ οἰκουμενικῆς ἕκτης συνόδου πρὸς Ἀγάθωνα τὸν ἁγιώτατον καὶ μακαριώτατον πάπαν τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης.
Ἡ ἁγία καὶ οἰκουμενικὴ σύνοδος, ἡ κατὰ Θεοῦ χάριν καὶ πανευσεβὲς θέσπισμα τοῦ εὐσεβεστάτου καὶ πιστοτάτου μεγάλου βασιλέως Κωνσταντίνου συναχθεῖσα ἐν ταύτῃ τῇ Θεοφυλάκτῳ καὶ βασιλίδι Κωνσταντινουπόλει νέᾳ Ῥώμῃ ἐν τῷ σεκρέτῳ τοῦ θείου παλατίου τῷ οὕτως ἐπιλεγομένῳ Τρούλλῳ, τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ πάπᾳ τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης Ἀγάθωνι ἐν Κυρίῳ χαίρειν. 
Τὰ μέγιστα τῶν νοσημάτων μειζόνων δεῖται βοηθημάτων, ὡς ἴστε μακαριώτατοι· διά τοι τοῦτο Χριστὸς ὁ ἀληθινὸς Θεὸς ἡμῶν, ἡ ὄντως τῶν ὄντων δημιουργική τε καὶ προνοητικὴ δύναμις σοφὸν ἀνέδειξεν ἰατρὸν τὴν ὑμετέραν Θεοτίμητον ἁγιότητα, τό τε νοσῶδες τῆς αἱρετικῆς λύμης ὀρθοδοξίας φαρμάκοις ῥωστικῶς ἀπελαύνουσαν, καὶ πανσθενῆ τὴν ὑγείαν τῆς Ἐκκλησίας χαριζομένην τοῖς μέλεσιν. Ὅθεν καὶ ἡμεῖς, ὡς πρωτοθρόνῳ σοι τῆς οἰκουμενικῆς Ἐκκλησίας, τὸ πρακτέον παρατιθέμεθα, ἐπὶ τὴν στερεὰν πέτραν ἑστῶτι τῆς πίστεως, τοῖς παρὰ τῆς ὑμετέρας πατρικῆς μακαριότητος πρὸς τὸν εὐσεβέστατον βασιλέα τῆς ἀληθοῦς ὁμολογίας ἐμφιλοχωρήσαντες γράμμασιν· ἅπερ καὶ ὡς ἀπὸ τῆς κορυφαίας τῶν ἀποστόλων ἀκρότητος θεολογηθέντα γινώσκομεν, δι' ὧν καὶ τὴν τῆς ἔναγχος ἀναφανείσης αἱρέσεως πολυπλανῆ δόξαν ἐξεδιώξαμεν, ἐξάρχοντος ἡμῶν ἐν τοῖς δόγμασι Κωνσταντίνου τοῦ θειωδῶς βασιλεύοντος, καὶ τὰ σκῆπτρα ἡμερωτάτως ἰθύνοντος, μεθ' οὗ τὴν τῆς ἀσεβείας πλάνην κατεστρεψάμεθα, τὰ τῶν αἱρετικῶν δυσσεβῆ πολιορκήσαντες δόγματα.

SS. Oecumenicum Concilium Constantinopolitanum III, Actio XVIII, 16 Sept. 681 A.D., Mansi, Tom. XI, Col. 683-684.