Showing posts with label FILIOQUE. Show all posts
Showing posts with label FILIOQUE. Show all posts

Friday, July 10, 2026

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

 


Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274

#Magisterium #SPQR #οἰκουμένη


Gregorius X , nomine anteriori Tedaldus Placentinus e familia Vicecomitum (natus circiter 1210 Placentiæ - obiit die 10 Ianuarii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die I Decembris 1271. Marcus Paulus Venetus anno 1271 Tedaldo incurrit (qui in illis diebus papa electus est) litterasque eius ad curiam Magni Chanis apportavit. Gregorius X archiatrum Petrum Hispanum sibi convocavit qui postea papa Ioannes XXI factus est. Gregorius anno 1274 concilio Lugdunensi Secundo præfuit, quod inter alia decretum "Ubi Periculum" edidit cuius gratia conclave ad papam eligendum creatum est.

Michæl VIII Palæologus (Græce Μιχαὴλ Παλαιολόγος; natus anno circiter 1223; mortuus die 11 Decembris 1282) fuit magnus dux et postea imperator Byzantinus, primus imperator domus Palæologorum. Fuit filius Andronici Ducæ Comneni Palæologi quem e Theodora Angelina Palæologina genuit. In matrimonium duxit Theodoram Ducænam Batatzænam et ex ea genuit: Manuel Palæologus (c. 1254–1259) Andronicus II Palæologus (1259–1332), patris successor Constantinus Palæologus (1261–1306) Irene Palæologina, quæ nupsit Ioanni Aseno III regi Bulgariæ Anna Palæologina, quæ nupsit Demetrio Angelo Eudocia Palæologina, quæ nupsit Ioanni II Trapezuntino Theodora Palæologina, quæ nupsit Davidi VI regi Georgiæ Ex amasia e familia Diplobatatzæna orta genuit: Euphrosyne, quæ nupsit Nogai Khan Maria, quæ nupsit Abaqa Khan Excerptum Professionis Michælis VIII: Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... Cf. Mansi, Tom. XXIV, Col. 67-74

Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Iove Mauro pro bono rei publicæ, (Creative Common Acknowledgment) cf.

#Primatus #FIlioque #SRE #Imperium #Byzantine #Orthodoxia #Catholica #Latine #Græce #MichælVIII #Palaiologos #GregoriusX #Pontifex #Imperator #Augustus #Ekklesia #Unio #Dogma #Mansi




LITTERÆ MICHAELIS PALÆOLOGI IMPERATORIS

Græcorum ad Gregorium papam decimum. 

 

SALUTATIO ET EXORDIUM.

Sanctissimo & beatissimo primo & summo pontifici apostolicæ sedis, venerabili papæ, & communi patri omnium Christianorum, & venerabili patri imperii nostri, D. Gregorio, Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus Comnenus, Palæologus, & spiritualis filius magnæ sanctitatis vestræ, convenientem honorem & reverentiam cum sincera & pura affectione, & orationum postulationem. 

 

Quoniam missi sunt a magnitudine vestra ad imperium meum nuncii Deo placentes... tis ordinis fratrum Minorum, frater Hieronymus de Asculo, frater Raymundus Berengarius, frater Bonagratia de sancto Joanne in Perciceto, & frater Bonaventura de Mugello; & obtulerunt litteras magnæ sanctitatis vestræ imperio meo, in quibus inter alia de confessione fidei, quam docet, & prædicat, & confitetur sancta Romana ecclesia, continebatur... 

 

PROFESSIO FIDEI.

...Credimus sanctam Trinitatem, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem coessentialem & consubstantialem, coæternam, & coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis, & majestatis, creatorem omnium creaturarum... 

 

Credimus ipsum filium Filium Dei verbum Dei, æternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem, & æqualem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu sancto, & Maria semper virgine... Deum verum & hominem verum... non adoptivum, nec phantasticum, sed unum & unicum Filium Dei... 

...passum vera carnis passione, mortuum, & sepultum, & descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis... ascendisse in cælum, & sedere ad dexteram Dei Patris, inde venturum judicare vivos & mortuos... Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... 

 

DE SACRAMENTIS ET PRIMATU ROMANO.

Tenet etiam & docet eadem sancta Romana ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma... aliud est confirmatio... aliud est pœnitentia, aliud eucharistia, aliud sacramentum ordinis, aliud matrimonium, aliud extrema unctio... 

Sacramentum eucharistiæ ex azymo conficit eadem Romana ecclesia, tenens & docens, quod in ipso sacramento panis vere transubstantiatur in corpus, & vinum in sanguinem Domini nostri Jesu Christi... 

Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... 

 

CONCLUSIO ET SUBSCRIPTIO IMPERATORIS.

...rogamus magnitudinem vestram, ut ecclesia nostra dicat sanctum symbolum, prout dicebat hoc ante schisma usque in hodiernum diem, & quod permaneamus in ritibus nostris... Committimus autem super his præsentibus nuntiis imperii nostri, ut dicta per præsentes litteras nostras confiteantur & affirment... Præsens igitur scriptum de nostra recognitione, susceptione, acceptatione, & professione, & confessione, propria manu nostra Dei gratia imperiali subscriptione signavimus, & sigillum nostræ potentiæ inferius appendi fecimus. 

 

Michael in Christo Deo fidelis imperator & moderator Romanorum, Ducas, Angelus, Comnenus, Palæologus.


 

ΜΙΧΑΗΛ ΤΟΥ ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ ΡΩΜΑΙΩΝ

ἐπιστολὴ πρὸς Γρηγόριον πάπαν τὸν δέκατον.

ΠΡΟΣΦΏΝΗΣΙΣ ΚΑΙ ΠΡΟΟΙΜΙON

Τῷ ἀγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ, τῷ πρώτῳ καὶ ἄκρῳ ἀρχιερεῖ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, οἰκουμενικῷ πάπᾳ, καὶ κοινῷ πατρὶ πάντων τῶν Χριστιανῶν, καὶ σεβασμίῳ πατρὶ τῆς βασιλείας μου, κύρῳ Γρηγορίῳ, Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ρωμαίων, Κομνηνός, Δούκας, Ἄγγελος, ὁ Παλαιολόγος, καὶ γνήσιος υἱὸς τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου τὴν ἀνήκουσαν τιμὴν καὶ αἰδῶ μετὰ εἰλικρινοῦς καὶ καθαρᾶς διαθέσεως, καὶ ἀγχῶταϊτην.

ΕΠΕΙ ἀπεστάλησαν παρὰ τῆς σῆς μεγαλειότητος πρὸς τὴν βασιλείαν μου ἀποκρισιάριοι τῆς θεαρέστου τάξεως τῶν Μινορίων, ὅ, τε, ἀδελφὸς Ἱερώνυμος ντὲ Ἄσκυλο, ὁ ἀδελφὸς Ραϊμοῦνδος Μπερεγκάριος, ὁ ἀδελφὸς Μποναγράτζια ντὲ σάνκτο Ἰωάννη ἴν Περσιτζέτω, καὶ ὁ ἀδελφὸς Μποναβεντούρας ντὲ Μουτζέλο, καὶ διεκομίσαντο γράμμα τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου...

ὉΜΟΛΟΓΙΑ ΤΗΣ ΠΊΣΤΕΩΣ

...πιστεύομεν τὴν ἁγίαν τριάδα, τὸν πατέρα, καὶ τὸν υἱὸν, καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἕνα θεὸν παντοδύναμον, ὅλην τε τὴν τριάδα τὴν θεότητα ὁμοφυᾶ καὶ συναΐδιον καὶ συμπαντοδύναμον, ἑνὸς θελήματος, ἐξουσίας, καὶ μεγαλειότητος, δημιουργόν πάντων τῶν δημιουργημάτων...

πιστεύομεν αὐτὸν τὸν υἱὸν τοῦ θεοῦ, λόγον τοῦ θεοῦ, ἀϊδίως γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρὸς, ὁμοπαντοδύναμον, καὶ ἴσον κατὰ πάντα τῷ πατρὶ ἐν τῇ θεότητι, χρονικῶς γεννηθέντα ἐκ πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς ἀειπαρθένου... θεὸν ἀληθινὸν, καὶ ἄνθρωπον ἀληθινὸν... οὐχ υἱοθετόν, ἢ φανταστικόν, ἀλλ᾽ ἕνα καὶ μόνον υἱὸν θεοῦ...

...παθόντα ἀληθεῖ σαρκός πάθει, θανόντα καὶ ταφέντα καὶ κατελθόντα ἐν κατωτάτω, καὶ τῇ τρίτη ἡμέρᾳ ἀναστάντα ἐκ τῶν νεκρῶν ἀληθεῖ σαρκὸς ἀναστάσει... άνελθόντα εἰς τὸν οὐρανὸν, καθιζόμενον ἐκ δεξιῶν τοῦ πατρὸς, καὶ πάλιν ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς... πιστεύομεν δὲ καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, πλῆρες καὶ τέλειον θεὸν, ἀληθῆ θεὸν, ἐκ πατρὸς υἱοῦ τε ἐκπορευόμενον, ἴσον καὶ ὁμοούσιον...

ΠΕΡΙ ΜΥΣΤΗΡΊΩΝ ΚΑΙ ΤΩΝ ΠΡΩΤΕΊΩΝ ΤΗΣ ΡΏΜΗΣ

κρατεῖ δὲ καὶ διδάσκει αὐτὴ ἡ ἁγία Ῥωμαίων ἐκκλησία, ἑπτὰ εἶναι ἐκκλησιαστικὰ μυστήρια, ἓν λέγω τὸ βάπτισμα... ἄλλο ἐστὶ τὸ μυστήριον βεβαιώσεως... ἄλλο ἐστὶν ἡ μετάνοια, ἄλλο ή εὐχαριστία, ἄλλο μυστήριον τῆς ἱερατικῆς χειροτονίας, ἄλλο ἐστὶ τὸ νόμιμον γάμου, ἄλλο τὸ ἔλαιον τὸ ἅγιον...

τὸ ἱερώφυτον τῆς εὐχαριστίας ἐξ ἀζύμου ἐπιτελεῖ ἡ τοιαύτη Ῥωμαίων ἐκκλησία, κρατοῦσα καὶ διδάσκουσα, ὅτι ἐν αὐτῇ τῇ ἱεροτελεστίᾳ ὁ ἄρτος ἀληθῶς μετουσιοῦται εἰς σῶμα, καὶ ὁ οἶνος εἰς αἷμα τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ...

αὐτὴ ὡσαύτως ἡ ἱερὰ καὶ ἁγία τῆς Ῥώμης ἐκκλησία ἄκρον καὶ τέλειον πρωτεῖον καὶ ἀρχὴν ἐπὶ πᾶσαν τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν κατέχει· ἣν ἐξ αὐτοῦ τοῦ κυρίου ἐν τῷ μακαρίῳ Πέτρῳ τῷ τῶν ἀποστόλων ἄρχοντι, ἤτοι κορυφῇ, οὗ ὁ τῆς Ῥώμης ἀρχιερεύς έστι διάδοχος, μετὰ πλήρους ἐξουσίας παραδέξασθαι...

ἘΠΊΛΟΓΟΣ ΚΑΙ ΥΠΟΓΡΑΦῊ ΤΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ

...ἀξιοῦμεν δὲ τὴν μεγαλειότητα, ἵνα ἡμετέρα ἐκκλησία λέγῃ τὸ ἅγιον σύμβολον, ὡς ἔλεγε τοῦτο πρὸ τοῦ σχίσματος καὶ μέχρι τῆς σήμερον· καὶ ἵνα ἐμμένωμεν τοῖς ἡμετέροις ἐθίμοις... ὁμολογήσουσι καὶ στέρξουσι δικαίῳ τῆς βασιλείας ἡμῶν, ἐνώπιον τῆς σῆς μεγάλης ἁγιωσύνης· τὸ δὲ παρὸν γράμμα τῆς ἡμετέρας ἀναγνωρίσεως, ἀποδοχῆς, καὶ ὑποδοχῆς, καὶ ὁμολογίας, οἰκειοχείρως τῇ ἡμετέρα, θεοῦ χάριτι, βασιλικῇ ὑπογραφῇ ἐσημειωσάμεθα, καὶ τὸ σφράγισμα τοῦ ἡμετέρου κράτους κάτωθεν ἀπηωρήσαμεν.

Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ Θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων, Δούκας, Ἄγγελος, Κομνηνός, ὁ Παλαιολόγος.

 

Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274; Mansi, Tom. XXIV, Col. 67–74.



Monday, February 16, 2026

Dogma de Fide Orthodoxa: Spiritus Veritatis ab isto Christo similiter sicut ex Deo Patre procedit


Dogma de Fide Orthodoxa: Spiritus Veritatis ab isto Christo similiter sicut ex Deo Patre procedit

SRE ☧ SPQR
MAGISTERIVM
https://www.zazzle.com/ProVaticanus

https://www.zazzle.com/dogma_de_fide_orthodoxa_photo_print-256296131907359248 ὅταν δὲ λέγηι περὶ τοῦ πνεύματος «ἐκεῖνος ἐμὲ δοξάσει,» νοοῦντες ὀρθῶς οὐχ ὡς δόξης ἐπιδεᾶ τῆς παρ' ἑτέρου φαμὲντὸν ἕνα Χριστὸν καὶ υἱὸν τὴν παρὰ τοῦ ἁγίου πνεύματος δόξαν ἑλεῖν, ὅτι μηδὲ κρεῖττον αὐτοῦ καὶ ὑπὲρ αὐτὸν τὸ πνεῦμααὐτοῦ. ἐπειδὴ δὲ εἰς ἔνδειξιν τῆς ἑαυτοῦ θεότητος ἐχρῆτο τῶι ἰδίωι πνεύματι πρὸς μεγαλουργίας, δεδοξάσθαι παρ' αὐτοῦφησιν, ὥσπερ ἂν εἰ καί τις λέγοι τῶν καθ' ἡμᾶς περὶ τῆς ἐνούσης ἰσχύος αὐτῶι τυχὸν ἢ γοῦν ἐπιστήμης τῆς ἐφ' ὁτωιοῦνὅτι δοξάσουσί με. εἰ γὰρ καὶ ἔστιν ἐν ὑποστάσει τὸ πνεῦμα ἰδικῆι καὶ δὴ καὶ νοεῖται καθ' ἑαυτό, καθὸ πνεῦμά ἐστιν καὶοὐχ υἱός, ἀλλ' οὖν ἐστιν οὐκ ἀλλότριον αὐτοῦ. «πνεῦμα» γὰρ «ἀληθείας» ὠνόμασται καὶ ἔστιν Χριστὸς ἡ ἀλήθεια καὶπροχεῖται παρ' αὐτοῦ καθάπερ ἀμέλει καὶ ἐκ τοῦ θεοῦ καὶ πατρός. ἐνεργῆσαν τοιγαροῦν τὸ πνεῦμα καὶ διὰ χειρὸς τῶνἁγίων ἀποστόλων τὰ παράδοξα μετὰ τὸ ἀνελθεῖν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν εἰς τὸν οὐρανὸν ἐδόξασεν αὐτόν. ἐπιστεύθη γὰρ ὅτι θεὸς κατὰ φύσιν ἐστίν, πάλιν αὐτὸς ἐνεργῶν διὰ τοῦ ἰδίου πνεύματος. διὰ τοῦτο καὶ ἔφασκεν ὅτι ἐκ «τοῦ ἐμοῦ λήψεται καὶ ἀπαγγελεῖ ὑμῖν.» καὶ οὔτι που φαμὲν ὡς ἐκ μετοχῆς τὸ πνεῦμά ἐστιν σοφόν τε καὶ δυνατόν. παντέλειον γὰρ καὶ ἀπροσδεές ἐστιν παντὸς ἀγαθοῦ. ἐπειδὴ δὲ τῆς τοῦ πατρὸς δυνάμεως καὶ σοφίας, τουτέστιν τοῦ υἱοῦ, πνεῦμά ἐστιν, αὐτόχρημα σοφία ἐστὶ καὶ δύναμις. Cum dicit «ille me glorificabit,» hoc rectissime sentientes unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus eius nec melior nec superior illo est. Sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suæ deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quema(d)modum siquis de hominibus adseveret quod virtus sua vel disciplina quæ habet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus et eius intellegatur in persona proprietas iuxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam «Spiritus» appellatus est «Veritatis», et veritas Christus est; unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, Dominum glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in cælum. Nam creditus est Christus, natura Deus existens, per suum Spiritum virtutes efficiens; ideoque dicebat: «de meo accipiet et annuntiabit vobis.» Nam paternæ virtutis et sapientiæ, id est Filii, Spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Ephesenum I, Actio II, 23 Iun. 431 AD. Epistula III Sancti Cyrilli Alexandrini ad Nestorem, § X, per magisterium SS. Cælestini PP. I, et imperium PSS. Theodosii Augusti II approbatum; Mansi, Tom. IV, Col. 1079-1082. Εἴ τις ἀντιποιεῖται τῶν ἀσεβῶν συγγραμμάτων Θεοδωρήτou, τῶν κατὰ τῆς ἀληθοῦς πίστεως καὶ τῆς ἐν Ἐφέσῳ πρώτης καὶ ἁγίας συνόδου καὶ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ πάντῶν, ὧν συνεγράψατο ὑπὲρ Θεοδώρου καὶ Νεστορίου τῶν δυσσεβῶν καὶ ὑπὲρ ἄλλων τῶν τὰ αὺτὰ τοῖς προειρημέvoις Θεοδώρῳ καὶ Νεστορίῳ φρονούντων καὶ δεχομένων αὐτούς καὶ τὴν αὐτῶν ἀσέβειαν, καὶ δι᾽ αὐτῶν ἀσεβεῖς χαλεῖ τοὺς τῆς ἐκκλησίας διδασκάλους, τοὺς καθ᾽ ὑπόστασιν τὴν ἕνωσιν τοῦ Θεοῦ λόγου φρονοῦντας˙ καὶ εἴπερ οὐκ ἀναθεματίζει τὰ εἰρημένα ἀσεβῆ συγγράμματα καὶ τοὺς τὰ ὅμοια τούτοις φρονήσαντας ἢ φρονοῦντας, καὶ πάντας δὲ τοὺς τράψαντας κατὰ τῆς ὀρθῆς πίστεως, ἢ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ ἐν τῇ τοιαύτῃ ἀσεβείᾳ τελευτήσαντας, ὁ τοιοῦτος ἀνάθεμα ἔστω. Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quaæ contra rectam fidem et contra primam Ephesinam synodum et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quæ conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem prædictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores ecclesiæ, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea et eosqui similia sapuerunt vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis anathema sit. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Constantinopolitanum II, Actio VIII, 2 Iun. 553 A.D., Canon XIII, per magisterium SS. Vigilii PP. I, Pelagii PP. I, Pelagii PP. II, Gregorii Magni PP. I, et imperium PSS. Iustiniani Magni Augusti I approbatum; Mansi, Tom. IX, Col. 385-386. Cf. https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101078252085&seq=506 & https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101078252069&seq=209 #Filioque #Dogma #Roma Ago tibi gratis Deo per instrumenta de IMC pro bono rei publicæ (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/@Jupisoft


Wednesday, December 31, 2025

Laetentur Caeli: Bulla Unionis Graecorum (6. Iul. 1439) per Concilium Florentinum sub Eugenio PP. IV


EUGENIUS IV

LAETENTUR CAELI*

BULLA UNIONIS GRAECORUM

6 iulii 1439

 

CONC. (OECUM. XVII) FLORENTINUM

26 Febr. 1439 - Aug. 1445

SESSIO VI

DEFINITIO SANCTAE OECUMENICAE SYNODI FLORENTINAE

 

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo Romeorum imperatore illustri et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcharum et ceteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.

Letentur caeli et exultet terra. (1) Sublatus est enim de medio paries qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam et pax atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo qui fecit utraque unum (2), vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente; postque longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem, serenum omnibus unionis optate iubar illuxit. Gaudeat et mater ecclesia (3), que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacemque rediisse; et que antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem, et qui christiano censentur nomine, matri catholice ecclesie colletentur. Ecce enim occidentales orientalesque patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus se maris ac terrae periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus, ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia, leti alacresque convenerunt. Et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim laboriosamque indaginem, tandem Spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? (4) Quis tante divine miserationis divitias non obstupescat? Cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humane fragilitatis inventa; atque ideo eximia cum veneratione suscipienda, et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe, fons misericordiarum, qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti, atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua (5). Magnum siquidem divinumque munus nobis deus largitus est; oculisque vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, adspicere nequiverunt (6).

Convenientes enim latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica, magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre per Filium procedere dicentibus Spiritum sanctum, et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Greci quidem asseruerunt, quod id quod dicunt Spiritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferunt ut excludant Filium; sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod Spiritus sanctus ex Patre procedat et Filio. Latini vero affirmarunt, non se hac mente dicere Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere, ut excludant Patrem, quin sit fons ac principium totius deitatis, Filii scilicet ac Spiritus sancti, aut quod id, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat; sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes, sed ut unum tantum asserant esse principium unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt. Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.

In nomine igitur sancte Tinitatis, Patris, Filii et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino concilio, diffinimus ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur.

Quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio (7) eternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque eternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit, declarantes quod id, quod sancti doctores et patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Grecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentie Spiritus sancti, sicut et Patrem. Et quoniam omnia, que Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem; hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre eternaliter habet, a quo etiam eternaliter genitus est. Defiinimus insuper explicationem verborum illorum Filioque, veritatis declarande gratia et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.

Item, in azimo sive fermentato pane triticeo, corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altero ipsum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta sue ecclesie sive occidentalis sive orientalis consuetudinem.

Item, si vere penitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis penitentie fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas penis purgatoriis post mortem purgari, et, ut a penis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes et elemosinas et alia pietatis officia, que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum ecclesie instituta.

Illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, que post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exute corporibus, prout superius dictum est, sunt purgate, in celum mox recipi, et intueri (8) clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.

Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, penis tamen disparibus puniendas.

Item diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum Christi vicarium totiusque ecclesie caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis ycumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus ceterorum venerabilium patriarcharum, ut patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet privilegiis omnibus et iuribus eorum (9).

Datum Florentiae, in sessione publica synodali, solemniter in ecclesia maiori celebrata, anno Incarnationis dominicae MCCCCXXXIX, pridie nonas iulii, pontificatus nostri anno IX.

Ego Eugenius, cathol. Ecclesiae episcopus, ita definiens subscripsi.

 

1) Ps 95, 11.

2) Eph 2,20; 2,14.

3) Canticum Exultet in liturgia sabbati sancti.

4) Cf. 1 Th 3, 9.

5) Cf. Tb 12,20.

6) Cf. Mt 13, 16-17.

7) Cf. con. Lugdun. II, c. 1.

8) Cf. Const. Benedictus Deus Benedicti XII, 29 ian. 1336.

9) Cf. conc. Chalc. c. 28 et conc. Lat. IV, c. 5.

-------------------------------------

*L. Tomassetti et Collegii adlecti Romae virorum s. theologiae et ss. canonum peritorum, Bullarium Romanum (Tomi XXIV), Bullarum diplomatum et privilegiorum sanctorum romanorum pontificum Taurinensis editio: collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a s. Leone Magno usque ad praensens, Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus: [poi] A. Vecco et sociis, 1857-1872, Tomo V, 1860, pp. 39-41.

G. Alberigo, G.L. Dossetti, P.-P. Joannou, C. Leonardi, P. Prodi, H. Jedin (a cura di), Conciliorum Oecumenicorum Decreta, edizione bilingue, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2013, pp. 523-528.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 578-581.