Si quis personam Papae suspectam rationabiliter habet...nec schismatis crimen incurrit #Caietanus
Si quis vero personam Papae suspectam rationabiliter habet, et propterea non solum praesentiam eius, sed etiam immediatum iudicium recusat, paratus ad non suspectos iudices ab eodem suscipiendos; nec schismatis nec alterius vitii crimen incurrit. Naturale namque est evitare nociva et cavere a periculis: potestque persona Papae tyrannice gubernare; et tanto facilius quanto potentior est et neminem in terris timet ultorem.
Cum quis autem Papae praeceptum vel iudicium ex parte sui officii recusat, non recognoscens eum ut superiorem, quamvis hoc credat; tunc proprie schismaticus est. Et iuxta hunc sensum intelligenda sunt verba litterae huius et similium. Innobedientia enim, quantumcumque pertinax, non constituit schisma nisi sit rebellio ad officium Papae vel Ecclesiae, ita ut renuat illi subesse, illum recognoscere ut superiorem, etc.
Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici Opera Omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, cum Commentariis Thomae de Vio Caietani, II-II 39.1
#EDU #Dubium #Theologia #SedeVacante #SiPapa #IteAdThomam #Interregnum #ἐπιείκεια #Terminus #Orthodoxia #Superior #ProVaticanus #Responsum #Schisma #Communio #Latine #OP #Ratio