Showing posts with label dubium. Show all posts
Showing posts with label dubium. Show all posts

Sunday, August 30, 2026

SS. Œcumenici Concilii Tridentini Canones VIII et IX de Sanctissimo Missæ Sacrificio

 


https://allmylinks.com/ProVaticanus Si quis dixerit Missas in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat illicitas esse ideoque abrogandas: anathema sit.  Si quis dixerit Ecclesiæ Romanæ ritum quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo eo quod sit contra Christi institutionem: anathema sit. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Tridentinum, Sess. XXII, 17 Sept. 1562 A.D., Canones de sanctissimo Missæ sacrificio, Canones VIII et IX, per magisterium SS. Pii PP. IV et imperium PSS. Ferdinandi I Augusti approbatum; Mansi, Tom. XXXIII, Col. 132. Cf. https://archive.org/details/Mansi33/page/n73/mode/2up & https://archive.org/details/enchiridionsymbo00denz/page/314/mode/2up
Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Camara pro bono rei publicæ, cf. (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/@Jupisoft #Tridentine #Magisterium #Participatio #PiusIV #Missa #Magisterium #Dogma #Liturgia #Latine #Traditio #PaulusIII #Imperium #Apostolica #Roma #Orthodoxia #οἰκουμένη #SRE #ΧΡ #SPQR #Byzantine #Catholica #Secreta #Arcana #Intimum https://youtu.be/q7xPFj1sNTc

Monday, February 23, 2026

P. Wernz-Vidal S.I. Ius Canonicum, Tom. VI, n. 398: Vis et ambitus schismatis #ProVaticanus #EDU

 

 

 P. Wernz-Vidal S.I. Ius Canonicum, Tom. VI, n. 398: Vis et ambitus schismatis #ProVaticanus #EDU 



 Vis et ambitus schismatis. Ad constituendum delictum puri schismatis requiritur: Primus. ut quis aut directe sive expresse aut indirecte sive factis concludentibus ab obedientia Romani Pontificis recedat et a communione ecclesiastica ceterorum fidelium sese separet, licet separatae sectae schismaticae sese non adiungat;-- Secundus. ut recessus coniunctus sit cum pertinacia sive rebellione;-- Tertius. ut recessus fiat, quoad illa, quibus unitas Ecclesiae constituitur; -- Quartus. ut non obstante formali inobedientia et denegatione subordinationis schismaticus agnoscat illum Romanum Pontificem verum esse pastorem universalis Ecclesiae et ex doctrina fidei ipsi obedientiam esse praestandam: quodsi id ipsum negat, schismati admiscetur haeresis. Quare delictum schismatis sensu stricto non committitur ab eo, qui a suo Episcopo et a communione fidelium suae dioecesis recedit, sed Romano Pontifici subesse et cum reliquis Ecclesiae universalis fidelibus communicare non renuit. Neque simplici transgressione legis pontificiae quis constituitur schismaticus; secus etiam omnes violatores universalium legum ecclesiasticarum schismatici existerent; id quod plane absonum est. Denique schismaticis adnumerari nequeunt, qui Romano Pontifici obedire recusant, quod personam ipsius habeant suspectam vel propter sparsos rumores dubie electam, ut accidit post electionem Urbani Sexti vel eidem resistant ut principi civili, non tamquam Ecclesiae pastori. Ius Canonicum Auctore P. Francisco Xav. Wernz S.I. ad Codicis Normam Exactum Opera P. Petri Vidal S.I. Tomus VII: Ius Poenale Ecclesiasticum (Romae: Apud Aedes Universitatis Gregorianae, 1937), Caput XXIX, n. 398, pp. 439. Cf. https://archive.org/details/IusCanonicumWernzSJVidalSJ/7%20%28Ius%20Poenale%20Ecclesiasticum%29-%20Ius%20Canonicum-%20Wernz%20SJ%2C%20Vidal%20SJ/page/n223/mode/2up?view=theater