Thursday, November 12, 2026

Quid est enim aqua sine cruce Christi? S. Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Mysteriis, c. IV, n. 20

 

'

Quid est enim aqua sine cruce Christi? S. Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Mysteriis, c. IV, n. 20 https://www.zazzle.com/quid_est_enim_aqua_sine_cruce_christi_canvas_photo_tile-256252479091537247
“Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. v, 7); quia si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua, regenerationis mysterium est: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Credit autem etiam catechumenus in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire.”-Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Mysteriis, cap. IV, n. 20; Migne, PL XVI, Col. 411-412. https://archive.org/details/patrologiaecur16mign/page/206/mode/2up
#Ambrosius #Aqua #Crux #Baptisma #Meditationes #Pluviae #Patrologia #Latine #Mediolanum #Migne https://youtu.be/VkM2eWo_YjE

No comments:

Post a Comment