EPISTOLA TERTIA. AD EPISCOPOS DARDANIÆ.
Nuntiat se pontificem electum; catholicæ fidei libellum transmittit, hortaturque ut cum Eutychianistis non communicent, et muneri pastorali invigilent.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius episcopus.
Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quæ in illis provinciis, vel in istis temporibus qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam Domini sacerdotes fraternæ sollicitudinis caritate duximus alloquendos: primum quia regimen Apostolicæ Sedis adepti, strepitu publico, sicut dictum est, retardante, commissum nobis sacræ dispensationis officium, propriis, ut mos erat, litteris nequimus indicare, quo vestra fraternitas de communionis Domini nobiscum munere gratuletur. Deinde, ut post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas, qualiter invicem valeremus, mutuus sermo depromeret; postremo si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quæ propter insidias perpetui hostis, pastorali sunt iugiter circumspicienda vigilantia, significationibus panderemus alternis. His igitur incitati per fratrem et cœpiscopum nostrum Ursicinum præsentia dirigere scripta curavimus, præeunte gratia salutationis, orantes ut magnanimiter auxilio Domini tolerando rerum transeuntium vastitatem, magis esse debeamus attenti, ne, quod absit, perpetuæ subeamus vitæ dispendium. Proindeque catholicæ veritatis poscit utilitas præcavenda, dilectio vestra paulisper advertat. Apud Græcos, quibus multas hæreses abundare non dubium est, iam ante annos fere quadraginta et quinque de Domini nostri et Salvatoris incarnatione nata conquæstio est: Eutyche quondam presbytero Constantinopolitano in blasphemias proruente, per quas diceret unam tantummodo, id est, solam Divinitatis naturam, sive substantiam in Domino Iesu Christo credere nos debere, susceptæ carnis veritate prorsus abolita: quod utique improbum commentum Marcionistis, Manichæisque coniunctum, totum sine dubio salutis nostræ solveret sacramentum; siquidem quantum et Scripturæ venerabilis dicit auctoritas, et maiorum testatur doctrina nostrorum, redemptorem mundi Deum, totum simul Deum, totumque hominem ex Maria Virgine fuisse progenitum. Et huic mundo certum est exstitisse conspicuum, sic passum, atque resurrexisse constat a mortuis. Itaque quadraginta diebus fuisse cum discipulis conversatum, in cœlum ascendisse, plena luce sit clarum, eoque modo dictum, ad iudicium, angelo testante, venturum, ut et Filius hominis, quem beatus Stephanus martyr a dextris virtutis Dei vidit astantem, manifestus appareat, et quem compunxerunt persecutores eius, aspiciant: quod nimirum sine carnis humanæ non potest constare materia, cuius assumptio glorificata est deitate, non prorsus absumpta. Unde et beatus apostolus Ioannes dicit: Qui negat Christum in carne venisse, hic est antichristus (Ioan. II); et gloriosus apostolus Paulus qualem hodie credere debeamus Dominum nostrum Iesum Christum palam professus est, dicens: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), quod brevi capitulo simul Arianam pestem, et hanc quam diximus Eutychianam cœlesti prædicatione subvertit, quia et homo nihilominus est, ubi omnis plenaque Divinitas habitare perhibetur, et corporaliter exprimendo, in veritate persistere nostri corporis approbatur.
Super autem his frequenter ab Apostolica Sede, et per beatæ memoriæ sanctum Leonem, et per successores eius certum est, Græcos fuisse convictos, sicut ipsorum chartis quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur. Nunc vero quamvis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen qui talibus communicaverint, meritoque secundum Chalcedonensis decreta concilii ab Apostolica Sede damnati sunt, obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt, et eorum recitationem Ecclesiæ Catholicæ moliuntur ingerere. Quod utique, quod absit, receptis, etiam contagium pravitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum (quod Dominus avertat!) si Arii vel cuiuslibet hæretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris assumitur. Unde quia errorem quidem fatentur, sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum qui prævaricati sunt illis in ecclesia recitare sit licitum, et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum; dilectionem vestram fraternæ caritatis affectu non destitimus admonere, ut si qui talia seminantes ad vestras regiones forte pervenerint, modis omnibus excludantur, vobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita illibata communio atque ex omni parte inconvulsa perduret. Certe si quis aures vestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine pastorali ad nos quam citius referre properetis, ut communi studio, catholicoque tractatu, pro domo unius Domini cuncti catholici conferant sacerdotes; ut quæ orthodoxæ definitioni competunt, intemerata serventur; et quatenus errantibus debeat subveniri, rationabili deliberatione noscatur. Hæc autem vestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque provincias vicinosque pontifices prudenter faciat pervenire, ut Ecclesiarum præsules, universæ veritatis instructione percepta, mortiferam declinare valeant falsitatem. Et subscriptio: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
-SS. Gelasii PP. I Epistola III «Ubi primum» ad Episcopos Dardaniæ, ~493 A.D.; Migne, PL, Tom. LIX, Col. 22-24; CSEL, Tom. XXXV, Col. 218-223.
Cf.
https://la.wikisource.org/wiki/Epistolae_et_decreta_(Gelasius_I)
No comments:
Post a Comment