Sunday, April 28, 2019
Friday, April 26, 2019
Sunday, September 16, 2018
῎Εκθεσις τῶν τιη' πατέρων (Expositio fidei CCCXVIII per Symbolum Nicenum pactum SS. Silvestri PP. I)
https://www.zazzle.com/symbolum_nicaenum_graecum_canvas_print-192884058685390662
Πιστεύομεν εἰς ἕνα Θεὸν Πατέρα παντοκράτορα πάντων ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων ποιητήν· καὶ εἰς ἕνα Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, γεννηθέντα ἐκ τοῦ Πατρὸς μονογενῆ τουτέστιν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ Πατρος Θεὸν ἐκ Θεοῦ, Φῶς ἐκ Φωτός, Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ, γεννηθέντα, οὐ ποιηθέντα, ὁμοούσιον τῷ Πατρί, δι’ οὗ τὰ πάντα ἐγένετο τά τε ἐν τῷ οὐρανῷ καὶ τὰ ἐν τῇ γῇ, τὸν δι’ ἡμᾶς τοὺς ἀνθρώπους, καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν, κατελθόντα, καὶ σαρκωθέντα, καὶ ἐνανθρωπήσαντα, παθόντα, καὶ ἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, ἀνελθόντα εἰς τοὺς οὐρανούς, ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς. καὶ εἰς τὸ Ἅγιον Πνεῦμα. Τοὺς δὲ λέγοντας Ἦν ποτε ὅτε οὐκ ἦν, καὶ Πρὶν γεννηθῆναι οὐκ ἦν, καὶ ὅτι Ἐξ οὐκ ὄντων εγένετο, ἢ Ἐξ ἑτέρας ὑποστάσεως ἢ οὐσιάς φάσκοντας εἶναι ἢ κτιστόν ἢ τρεπτόν ἢ ἀλλοιωτὸν τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, τούτους ἀναθεματίζει ἡ ἁγία καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ ἐκκλησία.
Credimus in unum deum patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem, et in unum dominum nostrum Ihesum Christum filium dei, natum de patre unigenitum, id est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero. Natum non factum. Consubstantialem patri, id est unius substantiae cum patre, quod Greci omousion dicunt, per quem omnia facta sunt, quae in caelo sunt et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est atque homo factus, passus mortuus est, et resurrexit tertia die. Ascendit in caelos, venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis existentibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura eum dicentes esse, mutabilem et convertibilem filium dei perhibendo, hos anathematizat, et condempnat catholica et apostolica ecclesia.
http://www.twitter.com/ProVaticanus
Sunday, September 9, 2018
Tridentina declarata definitaque dogmatice res est aquam esse necessarium baptismi ad salutem
Thursday, September 6, 2018
Dogma de Fide "Extra Ecclesiam Nulla Salus" definitum est per magisterium SS. EUGENII PP. IV
☩SACROSANCTA ROMANA ECCLESIA
Firmiter credit, profitetur et predicat nullos extra ecclesiam catholicam existentes, non solum paganos, sed nec iudeos aut hereticos atque scismaticos eterne vite fieri posse participes, sed in ignem eternum ituros, qui paratus est dyabolo et angelis eius (Mt 25, 41), nisi ante finem vite eidem fuerint aggregati, tantum que valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solis in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia, elemosine ac cetera pietatis officia et exercitia militie christiane premia eterna parturiant, neminem que quantascunque elemosinas fecerit, et si pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholice ecclesie gremio et unitate permanserit. -EUGENII PP. IV Bulla Cantate Domino, per SS. Concilium Oecumenicum Florentinum, Sess. XII, 4. Feb. 1441.
Definitio Florentina de Salute SS. Eugenii IV P.M.
Definitio Florentina de Salute SS. Eugenii IV P.M. Poster
by ProVaticanus
☩SACROSANCTA ROMANA ECCLESIA
Firmiter credit, profitetur et predicat nullos extra ecclesiam catholicam existentes, non solum paganos, sed nec iudeos aut hereticos atque scismaticos eterne vite fieri posse participes, sed in ignem eternum ituros, qui paratus est dyabolo et angelis eius (Mt 25, 41), nisi ante finem vite eidem fuerint aggregati, tantum que valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solis in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia, elemosine ac cetera pietatis officia et exercitia militie christiane premia eterna parturiant, neminem que quantascunque elemosinas fecerit, et si pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholice ecclesie gremio et unitate permanserit. -EUGENII PP. IV Bulla Cantate Domino, per SS. Concilium Oecumenicum Florentinum, Sess. XII, 4. Feb. 1441.
Labels:
catholcism,
Dogma,
eens,
Extra Ecclesiam Nulla Salus,
pope eugene iv
Tuesday, August 22, 2017
Diptycha Ex Missa Mozarabica [=Orthodox Catholic Roman Pope in the Diptychs of the Sacred Liturgy]
Preces:
S/. Ecclesiam sanctam catholicam in orationibus in mente habeamus ut eam Dominus fide et spe et caritate propitius ampliare dignetur. Omnes lapsos, captivos, infirmos atque peregrinos in mente habeamus ut eos Dominus propitius respicere, redimere, sanare et confortare dignetur.
C/. Praesta, eterne omnipotens Deus.
Nomina Offerentium:
Per misericordiam tuam, Deus noster, in cuius conspectu Sanctorum Apostolorum et martyrum, confessorum atque virginum nomina recitantur. Amen.
Offerunt Deo Domino oblationem Sacerdotes nostri, Papa Romensis et reliqui pro se et pro omni clero et plebibus Ecclesiae sibimet consignatis vel pro universa fraternitate. Item offerunt universi Presbyteri, Diaconi, Clerici ac populi circumstantes in honorem sanctorum pro se et suis. Offerunt pro se et pro universita fraternitate.
Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum et Martyrum gloriosae sanctae Mariae virginis, Zachariae, Ioannis, Infantium, Petri, Pauli, loannis, Iacobi, Andreae, Philippi, Thomae,
Bartholomei, Mathei, Iacobi, Simonis et Iudae,
Marthiae, Marci, et Lucae. Et omnium Martyrum.
Item pro spiritibus pausantium.
Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Iuliani, item Iuliani.
Petri, item Petri, Ioannis, Servi Dei, Visitani, Viventii.
Felicis, Cipriani.
Vincentii, Gerontii, Zachariae, Zenapoli, Dominici, Iusti,
Saturnini, Salvati, item Salvati, Bernardi, Reymundi, Iohannis, Celebruni, Gundisalvi, Martini, Roderici, Ioannis, Gutteri, Sancii, item Sancii, Dominici, Iuliani, Philippi, Stephani, Ioannis, item Ioannis, Felicis. Et omnium pausantium.
(ex Missa Sancti Iacobi)
http://twitter.com/ProVaticanus
Keywords: Diptychs, Dyptchs, Holy Mysteries, Sacra Mysteria, Byzantium, Rome, Constantinople, Alexandria, Jerusalem, Russia, Greeks, Latins, Traditionalist, The Real Orthodox, Toledo, Creed and the Filioque, Catholic Church, Spain, Hispania, Papa Romensis, Divine Liturgy, Greco+Roman, Una cum + Canon Missae, Lambertini, Benedict XIV, Mozarabic Rite, Cardinal Cisneros, Hispanica, Communion with Rome, Communicatio in Sacris, Aquila IX, Legio IX, Roman Catholicism, Saints of Spain, Fathers of the Church, Horos, 1054, Canon, San Leo IX, St. Leo IX, Pope in the Dyptchs, post-nomina, preces, Barcelona, Catalonia, Madrid, Castilla, Santo Domingo de Silos

Subscribe to:
Posts (Atom)