Rosarium Virginis Mariae prex antiqua est ad Mariam Virginem. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes Pater Noster et Ave Maria dicere solebant.
De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum XIII: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annnum MCC scripta esse iudicantur. Certius tamen est Sanctum Dominicum illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo XV tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab Ecclesia Catholica, sed a ceteris Christianis etiam recitatur.
Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.
Multi papae encyclicae rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa Leo XIII (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae Virginis Mariae et Diuturni temporis).
Mysteria Rosarii
Quindecim sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in tres divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod ter fit.
Mysteria Gaudiosa
Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant. * Annuntiatio Gabrielis Archangeli ad Beatam Mariam Virginem * Visitatio Beatae Mariae Virginis ad Elisabeth * Nativitas Domini Nostri Iesu Christi * Presentatio Iesu Infantis in templo * Inventio Iesu in templo
Mysteria Dolorosa
Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant. * Agonia Iesu in horto Gethsemanie * Flagellatio Iesu * Coronatio Iesu spinis * Portatio crucis suae a Iesu * Crucifixio Iesu
Mysteria Gloriosa
Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant. * Resurrectio Iesu * Eius in Coelum ascensio * Descensio Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos * Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum * Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam coeli
Recitatio Rosarii
Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus: * Signum Crucis * Symbolum Apostolorum (manus ad crucifixum) * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Tre Ave Maria (ad nodos minores) pro fide, spe, et caritate * Gloria Patri * Primum Mysterium nuntiatur * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Decem Ave Maria (ad nodos minores) dum primum mysterium recolitur * Gloria Patri * Secundum Mysterium nuntiatur * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Decem Ave Maria (ad nodos minores) dum secundum mysterium recolitur * Gloria Patri * Tertium Mysterium nuntiatur * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Decem Ave Maria (ad nodos minores) dum tertium mysterium recolitur * Gloria Patri * Quartum Mysterium nuntiatur * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Decem Ave Maria (ad nodos minores) dum quartum mysterium recolitur * Gloria Patri * Quintum Mysterium nuntiatur * Pater Noster (ad nodum maiorem) * Decem Ave Maria (ad nodos minores) dum quintum mysterium recolitur * Salve Regina * Signum Crucis.