ProVaticanus
Ad Majorem Dei Gloriam.
Tuesday, January 27, 2026
Tuesday, January 20, 2026
Sunday, January 11, 2026
Divini Canones de Abortu secundum Orthodoxiam Catholicam in Rebus Moralibus Disciplinaribusque #SPQR
Divini Canones de Abortu secundum Orthodoxiam Catholicam in Rebus Moralibus Disciplinaribusque #SPQR
https://www.zazzle.com/divini_canones_de_abortu_secundum_orthodoxiam_photo_print-256289060605127700
SRE ☧ SPQR ☩ MAGISTERIVM
Περὶ τῶν γυναικῶν τῶν ἐκπορνευουσῶν, καὶ ἀναιρουσῶν τὰ γεννώμενα, καὶ σπουδαζουσῶν φθόρια ποιεῖν· ὁ μὲν πρότερος ὅρος μέχρις ἐξόδου ἐκώλυσε, καὶ τούτῳ συντίθενται. Φιλανθρωπότερον δέ τι εὑρόντες, ὡρίσαμεν δεκαετῆ χρόνον, κατὰ τοὺς βαθμοὺς τοὺς ὡρισμένους πληρῶσαι.
De mulieribus, quæ sunt fornicatæ, & fœtus in utero perimunt, & fœtum necatoris medicamentis faciendis dant operam, prior quidem definitio usque ad vitæ exitum prohibebat, & ei quidam assentiebantur. Sed humanitate tamen utentes, decrevimus, ut decennium per gradus præfinitos impleant.
-Ancyranum Concilium tempore SS. Silvestri Papæ I celebratum (probatum a Leone IV. d. 20. c. de libellis.), 314 A.D., Canon XXI; Mansi, Tom. II, Col. 519-520.
Φθείρασα κατ’ ἐπιτήδευσιν, φόνου δίκην ὑπέχει. Ἀκριβεολογία δὲ ἐκτεμνομένου καὶ ἀνεξεικονίστου παρ’ ἡμῖν οὐκ ἔστιν. Ἐνταῦθα γὰρ ἐκδικεῖται οὐ μόνον τὸ γεννηθησόμενον, ἀλλὰ καὶ αὐτὴ ἡ ἑαυτῇ ἐπιβουλεύσασα· διότι ὡς ἐπὶ τὸ πολύ τεθνήκασι ταῖς τοιαύταις ἐπιχειρήσεσιν αἱ γυναῖκες. Πρόσεστι δὲ τούτῳ καὶ ἡ φθορὰ τοῦ ἐμβρύου, ἕτερος φόνος, κατὰ γε τὴν ἐπίνοιαν τῶν ταῦτα τολμώντων. Δεῖ μέντοι μὴ μέχρι τῆς ἐξόδου παρατείνειν αὐτῶν τὴν ἐξομολόγησιν, ἀλλὰ δέχεσθαι μέν τινα χρόνον τῶν δέκα ἐτῶν· ὁρίζειν δὲ μὴ χρόνον, ἀλλὰ τρόπον τῆς μετανοίας τὴν θεραπείαν…
Quæ de industria fetum corrumpit, cædis pœnas luit. De formato autem aut informi subitus non inquirimus. Hic enim non id modo quod nasciturum erat, vindicatur, sed etiam illa ipsa, quæ sibi insidias paravit, quoniam ut plurimum intereunt in ejusmodi inceptis mulieres. Huic autem accedit et fetus interitus, cædes altera, saltem si consilii eorum qui hæc audent, ratio habeatur. Oportet autem non ad obitum usque pœnitentiam earum extendere, sed decem quidem annorum mensuram accipiant; definiatur autem curatio non tempore, sed pœnitentiæ modo…
Ἑκούσιον δὲ πάλιν παντελῶς, καὶ οὐδεμίαν ἀμφιβολίαν ἔχον, οἷόν ἐστι τὸ τῶν λῃστῶν καὶ τὸ τῶν πολεμικῶν ἐφόδων. Οὗτοι μὲν γὰρ διὰ χρήματα ἀναιροῦσι, τὸν ἔλεγχον ἀποφεύγοντες· οἱ τε ἐν τοῖς πολέμοις ἐπὶ φόνους ἔρχονται, οὔτε φοϐἦσαι, οὔτε σωφρονίσαι, ἀλλ’ ἀνελεῖν τοὺς ἐναντιουμένους ἐκ τοῦ φανεροῦ προαιρούμενοι. Καὶ μέντοι, κἂν δι’ ἄλλην τινὰ αἰτίαν περίεργον φάρμακόν τις ἐγχεράσῃ, ἀνελῇ δὲ, ἑκούσιον τιθέμεθα τὸ τοιοῦτον· οἷον ποιοῦσιν αἱ γυναῖκες πολλάκις, ἐπαοιδαῖς τισι καὶ καταδέσμοις πρὸς τὸ ἑαυτῶν φίλτρον ἐπάγεσθαί τινας πειρώμεναι, καὶ προσδιδοῦσαι αὐτοῖς ‘φάρμακα, σκοτώσιν ἐμποιοῦντα ταῖς διανοίαις. Αἱ τοιαῦται τοίνυν ἀνελοῦσαι, εἰ καὶ ἄλλο προελόμεναι, ἄλλο ἐποίησαν·ὅμως διὰ τὸ περίεργον καὶ ἀπηγορευμένον τῆς ἐπιτηδεύσεως ἐν τοῖς ἑκουσίως φονεύουσι καταλογίζονται. Καὶ αἱ τοίνυν τὰ ἀμϐλωθρίδια διδοῦσαι φάρμακα, φονεύτριαί εἰσὶ καὶ αὐταὶ, καὶ αἱ δεχόμεναι τὰ ἐμϐρυοκτόνα δηλητήρια. Ταῦτα μὲν εἰς τοσοῦτον.
Hi enim propter pecunias interimunt, cæventes ne convincantur: et qui in bellis ad cædem feruntur, his nec terrere, nec castigare, sed adversarios interficere aperte propositum est. Atque etiam si quis propter aliquam aliam causam curiosum pharmacum miscuerit, et interfecerit, id pro voluntario ducimus: ut sæpe faciunt mulieres, quæ quibusdam incantationibus et amuletis ad suum amorem aliquos attrahere conantur, dantque eis pharmaca mentibus tenebras offundentia. Hæc ergo, si interfecerint, etiamsi aliud volentes, aliud fecerint, tamen propter curiosum et prohibitum opus inter voluntarios homicidas reputantur. Ita et quæ præbent pharmaca abortum cientia, sunt et ipsæ homicidæ, sicut et quæ venena fœtum necantia accipiunt. Hæc quidem huc usque.
-Sancti Basilii Magni Epistola CLXXXVIII, Canonica Prima ad Amphilochium, de canonibus, 374 A.D., Canones II & VIII; Migne, PG, Tom. XXXII, Col. 672-673, 675-678.
Τούτων οὖν οὕτως ὄντων, καὶ διαμαρτυρουμένων ἡμῖν, ἀγαλλιώμενοι ἐπ ́αὐτοῖς, ὡς εἴ τις εὕροι σκῦλα πολλά, ἀσπασίως τοὺς θείους κανόνας ἐνστερνιζόμεθα, καὶ ὁλόκληρον τὴν αὐτῶν διαταγὴν καὶ ἀσάλευτον κρατύνομεν, τῶν ἐκτεθέντων ὑπὸ τῶν ἁγίων σαλπίγγων τοῦ Πνεύματος, τῶν πανευφήμων Ἀποστόλων, τῶν τε ἕξ ἁγίων οἰκουμενικῶν συνόδων, καὶ τῶν τοπικῶς συναθροισθεισῶν ἐπὶ ἐκδόσει τοιούτων διαταγμάτων, καὶ τῶν ἁγίων Πατέρων ἡμῶν· Ἐξ ἐνὸς γὰρ ἅπαντες καὶ τοῦ αὐτοῦ Πνεύματος αὐγασθέντες, ὥρισαν τὰ συμφέροντα. Καὶ οὕς μὲν τῷ ἀναθέματι παραπέμπουσι, καὶ ἡμεῖς ἀναθεματίζομεν· οὕς δέ τῇ καθαιρέσει, καὶ ἡμεῖς καθαιροῦμεν· οὓς δὲ τῷ ἀφορισμῷ, καὶ ἡμεῖς ἀφορίζομεν· οὓς δὲ ἐπιτιμίῳ παραδιδόασι, καὶ ἡμεῖς ὠσαύτως ὑποβάλλομεν.
His ita se habentibus et protestantibus, exultantes in eis sicut qui invenit spolia multa, divinos canones amplectabiliter in pectore recondimus, et integram illorum præceptionem ac immobilem tenemus: tam scilicet illorum qui ab almis et laudabilissimis apostolis Sancti Spiritus tubis editi sunt, quam eorum qui a sex sanctis et universalibus sinodis, atque his conciliis quæ localiter collecta sunt, in expositionem huiusmodi decretorum promulgati sunt: nec non et eorum qui a sanctis patribus nostris prolati fuisse probantur. Ab uno enim eodem que Spiritu illustrati definierunt quæ expediunt. Et quidem quos anathemati transmittunt, et nos anathematizamus: quos vero depositioni, et nos deponimus: quos autem segregationi, et nos segregamus. Porro quos epitimio (id est pœnæ) tradunt, et nos quoque simili modo submittimus.
-Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Nicænum II, Actio VIII, 23 Oct. 787 A.D., Canon I, per magisterium SS. Hadriani PP. I et imperium PSS. Constantini Augusti VI approbatum; Mansi, Tom. XIII, Col. 418-419.
Cf. http://mansi.fscire.it/immagine/448
https://s3-eu-west-1.amazonaws.com/django1fscire/mansi_images/vol2/00004.jpg
https://s3-eu-west-1.amazonaws.com/django1fscire/mansi_images/vol2/00266.jpg
https://s3-eu-west-1.amazonaws.com/django1fscire/mansi_images/vol2/00269.jpg
https://books.google.com/books?id=phQRAAAAYAAJ&pg=PA671#v=onepage&q&f=true
https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101038140339&seq=229
Ago tibi gratis Deo per instrumenta de ATL et DB pro bono rei publicæ (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/watch?v=42nPM6p8rbA
#Fetus #Byzantine #Orthodoxia #Magisterium #Catholica #Dogma #Canon #SRE #XP #Basilius #Βασίλειος #NicaeaII #Ancyranum #Hadrianus #Leo #Silvester #Fasces #Labarum #Claves #Moralibus #Migne #Mansi #Patrologia #οἰκουμένη #Romania #Romanitas #EDU #ProVita
Wednesday, December 31, 2025
Laetentur Caeli: Bulla Unionis Graecorum (6. Iul. 1439) per Concilium Florentinum sub Eugenio PP. IV
EUGENIUS IV
BULLA UNIONIS GRAECORUM
6 iulii 1439
CONC. (OECUM. XVII) FLORENTINUM
26 Febr. 1439 - Aug. 1445
SESSIO VI
DEFINITIO SANCTAE OECUMENICAE SYNODI FLORENTINAE
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo Romeorum imperatore illustri et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcharum et ceteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.
Letentur caeli et exultet terra. (1) Sublatus est enim de medio paries qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam et pax atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo qui fecit utraque unum (2), vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente; postque longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem, serenum omnibus unionis optate iubar illuxit. Gaudeat et mater ecclesia (3), que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacemque rediisse; et que antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem, et qui christiano censentur nomine, matri catholice ecclesie colletentur. Ecce enim occidentales orientalesque patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus se maris ac terrae periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus, ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia, leti alacresque convenerunt. Et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim laboriosamque indaginem, tandem Spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? (4) Quis tante divine miserationis divitias non obstupescat? Cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humane fragilitatis inventa; atque ideo eximia cum veneratione suscipienda, et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe, fons misericordiarum, qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti, atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua (5). Magnum siquidem divinumque munus nobis deus largitus est; oculisque vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, adspicere nequiverunt (6).
Convenientes enim latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica, magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre per Filium procedere dicentibus Spiritum sanctum, et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Greci quidem asseruerunt, quod id quod dicunt Spiritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferunt ut excludant Filium; sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod Spiritus sanctus ex Patre procedat et Filio. Latini vero affirmarunt, non se hac mente dicere Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere, ut excludant Patrem, quin sit fons ac principium totius deitatis, Filii scilicet ac Spiritus sancti, aut quod id, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat; sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes, sed ut unum tantum asserant esse principium unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt. Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.
In nomine igitur sancte Tinitatis, Patris, Filii et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino concilio, diffinimus ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur.
Quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio (7) eternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque eternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit, declarantes quod id, quod sancti doctores et patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Grecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentie Spiritus sancti, sicut et Patrem. Et quoniam omnia, que Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem; hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre eternaliter habet, a quo etiam eternaliter genitus est. Defiinimus insuper explicationem verborum illorum Filioque, veritatis declarande gratia et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.
Item, in azimo sive fermentato pane triticeo, corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altero ipsum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta sue ecclesie sive occidentalis sive orientalis consuetudinem.
Item, si vere penitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis penitentie fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas penis purgatoriis post mortem purgari, et, ut a penis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes et elemosinas et alia pietatis officia, que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum ecclesie instituta.
Illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, que post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exute corporibus, prout superius dictum est, sunt purgate, in celum mox recipi, et intueri (8) clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.
Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, penis tamen disparibus puniendas.
Item diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum Christi vicarium totiusque ecclesie caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis ycumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.
Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus ceterorum venerabilium patriarcharum, ut patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet privilegiis omnibus et iuribus eorum (9).
Datum Florentiae, in sessione publica synodali, solemniter in ecclesia maiori celebrata, anno Incarnationis dominicae MCCCCXXXIX, pridie nonas iulii, pontificatus nostri anno IX.
Ego Eugenius, cathol. Ecclesiae episcopus, ita definiens subscripsi.
1) Ps 95, 11.
2) Eph 2,20; 2,14.
3) Canticum Exultet in liturgia sabbati sancti.
4) Cf. 1 Th 3, 9.
5) Cf. Tb 12,20.
6) Cf. Mt 13, 16-17.
7) Cf. con. Lugdun. II, c. 1.
8) Cf. Const. Benedictus Deus Benedicti XII, 29 ian. 1336.
9) Cf. conc. Chalc. c. 28 et conc. Lat. IV, c. 5.
-------------------------------------
*L. Tomassetti et Collegii adlecti Romae virorum s. theologiae et ss. canonum peritorum, Bullarium Romanum (Tomi XXIV), Bullarum diplomatum et privilegiorum sanctorum romanorum pontificum Taurinensis editio: collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a s. Leone Magno usque ad praensens, Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus: [poi] A. Vecco et sociis, 1857-1872, Tomo V, 1860, pp. 39-41.
G. Alberigo, G.L. Dossetti, P.-P. Joannou, C. Leonardi, P. Prodi, H. Jedin (a cura di), Conciliorum Oecumenicorum Decreta, edizione bilingue, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2013, pp. 523-528.
H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 578-581.